APPENDIX.
DOCUMENTS RELATIVE TO, OR ILLUSTRATIVE OF, MAGNA CARTA.
I.
THE CHARTER OF LIBERTIES OF HENRY I. (1100.)
Henricus Dei gratia rex Anglorum omnibus baronibus et fidelibus suis tam Francigenis quam Anglis salutem.
1. Sciatis me Dei misericordia et communi consilio baronum regni Anglie ejusdem regni regem coronatum esse. Et quia regnum oppressum erat injustis exactionibus, ego, respectu Dei et amore quem erga vos omnes habeo, sanctam Dei ecclesiam imprimis liberam facio: ita quod nec vendam nec ad firmam ponam nec, mortuo archiepiscopo sive episcopo sive abbate, aliquid accipiam de dominio ecclesie vel de hominibus ejus, donec successor in eam ingrediatur. Et omnes malas consuetudines, quibus regnum Anglie injuste opprimebatur, inde aufero; quas malas consuetudines ex parte hic pono:
2. Si quis baronum meorum, comitum, sive aliorum qui de me tenent, mortuus fuerit, heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei, sed legitima et justa relevatione relevabit eam. Similiter et homines baronum meorum legitima et justa relevatione relevabunt terras suas de dominis suis.
3. Et si quis baronum vel aliorum hominum meorum filiam suam nuptum tradere voluerit, sive sororem, sive neptem, sive cognatam, mecum inde loquatur. Sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam, neque defendam ei quin eam det, excepto si eam vellet jungere inimico meo. Et si, mortuo barone vel alio homine meo, filia heres remanserit, illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua. Et si, mortuo marito, uxor ejus remanserit et sine liberis fuerit, dotem suam et maritationem habebit; et eam non dabo marito, nisi secundum velle suum.
4. Si vero uxor cum liberis remanserit, dotem quidem et maritationem suam habebit, dum corpus suum legitime servaverit; et eam non dabo, nisi secundum velle suum. Et terre et liberorum custos erit sive uxor sive alius propinquorum, qui justius esse debebit. Et precipio ut barones mei similiter se contineant erga filios et filias vel uxores hominum suorum.
5. Monetagium commune quod capiebatur per civitates et comitatus, quod non fuit tempore regis Eadwardi, hoc ne amodo sit, omnino defendo. Si quis captus fuerit, sive monetarius, sive alius, cum falsa moneta, justicia recta inde fiat.
6. Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus, vel pro eis rebus que justius aliis contingebant. Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerat, illud condono, et omnes relevationes que pro rectis hereditatibus pacte erant.
7. Et si quis baronum vel hominum meorum infirmabitur, sicut ipse dabit vel dare disponet pecuniam suam, ita datam esse concedo. Quodsi ipse, preventus vel armis vel infirmitate, pecuniam suam non dederit nec dare disposuerit uxor sua sive liberi aut parentes aut legitimi homines ejus eam pro anima ejus dividant, sicut eis melius visum fuerit.
8. Si quis baronum vel hominum meorum forisfecerit, non dabit vadium in misericordia pecunie sue, sicut faciebat tempore patris mei vel fratris mei, sed secundum modum forisfacti, ita emendabit, sicut emendasset retro a tempore patris mei, in tempore aliorum antecessorum meorum. Quodsi perfidie vel sceleris convictus fuerit, sicut justum fuerit, sic emendet.
9. Murdra etiam retro ab illa die qua in regem coronatus fui omnia condono; et ea que amodo facta fuerint juste emendentur secundum lagam regis Eadwardi.
10. Forestas communi consensu baronum meorum in manu mea retinui, sicut pater meus eas habuit.
11. Militibus qui per loricas terras suas deserviunt terras dominicarum suarum quietas ab omnibus geldis et ab omni opere, proprio dono meo, concedo, ut, sicut tam magno gravamine alleviati sunt, ita equis et armis se bene instruant, ut apti et parati sint ad servitium meum et ad defensionem regni mei.
12. Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio.
13. Lagam regis Eadwardi vobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendavit consilio baronum suorum.
14. Si quis aliquid de meo vel de rebus alicujus post obitum regis Willelmi, fratis mei, cepit, totum cito reddatur absque emendatione. Et si quis inde aliquid retinuerit, ille super quem inventum fuerit graviter michi emendabit.
Testibus Mauricio Lundonie episcopo, et Gundulfo episcopo, et Willelmo electo episcopo, et Henrico comite, et Simone comite, et Waltero Giffardo, et Rodberto de Monfort, et Rogero Bigoto, et Henrico de Portu, apud Westmonasterium, quando coronatus fui. Valete!
II.
THE SECOND OR OXFORD CHARTER OF STEPHEN. (1136.)
Ego Stephanus Dei gratia, assensu cleri et populi in regem Anglie electus, et a Willelmo Cantuariensi archiepiscopo et sancte Romane ecclesie legato consecratus, et ab Innocentio sancte romane sedis pontifice postmodum confirmatus, respectu et amore Dei sanctam ecclesiam liberam esse concedo, et debitam reverentiam illi confirmo. Nichil me in ecclesia vel rebus ecclesiasticis simoniace acturum vel permissurum esse promitto. Ecclesiasticarum personarum et omnium clericorum et rerum eorum justiciam et potestatem et distributionem bonorum ecclesiasticorum in manu episcoporum esse perhibeo et confirmo. Dignitates ecclesiarum privilegiis earum confirmatas et consuetudines earum antiquo tenore habitas inviolate manere statuo et concedo. Omnes ecclesiarum possessiones et tenuras, quas die illa habuerunt qua Willelmus rex avus meus fuit vivus et mortuus, sine omni calumpniantium reclamatione, eis liberas et absolutas esse concedo. Si quid vero de habitis vel possessis ante mortem ejusdem regis quibus modo careat, ecclesia deinceps repetierit, indulgentie et dispensationi mee vel restituendum vel discutiendum reservo. Quecunque vero post mortem ipsius regis liberalitate regum vel largitione principum, oblatione vel comparatione, vel qualibet transmutatione fidelium eis collata sunt, confirmo. Pacem et justiciam me in omnibus facturum et pro posse meo conservaturum eis promitto.
Forestas quas Willelmus avus meus et Willelmus avunculus meus instituerunt et habuerunt mihi reservo. Ceteras omnes quas rex Henricus superaddidit, ecclesiis et regno quietas reddo et concedo.
Si quis episcopus vel abbas vel alia ecclesiastica persona ante mortem suam rationabiliter sua distribuerit vel distribuenda statuerit, firmum manere concedo. Si vero morte preoccupatus fuerit, pro salute anime ejus, ecclesie consilio, eadem fiat distributio. Dum vero sedes propriis pastoribus vacue fuerint, ipsas et earum possessiones omnes in manu et custodia clericorum vel proborum hominum ejusdem ecclesie committam, donec pastor canonice substituatur.
Omnes exactiones et injusticias et mescheningas sive per vicecomites vel per alios quoslibet male inductas funditus exstirpo. Bonas leges et antiquas et justas consuetudines in murdris et placitis et aliis causis observabo et observari precipio et constituo. Hec omnia concedo et confirmo, salva regia et justa dignitate mea.
Testibus Willelmo Cantuariensi archiepiscopo, et Hugone Rothomagensi archiepiscopo, et Henrico Wintoniensi episcopo, et Rogero Saresberiensi episcopo, et Alexandro Lincolniensi episcopo, et Nigello Eliensi episcopo, et Evrardo Norwicensi episcopo, et Simone Wigorniensi episcopo, et Bernardo episcopo de S. Davide, et Audoeno Ebroicensi episcopo, et Ricardo Abrincensi episcopo, et Roberto Herefordiensi episcopo, et Johanne Rovecestriensi episcopo, et Athelulfo Carlolensi episcopo, et Rogero cancellario, et Henrico nepote Regis, et Roberto comite Gloecestrie, et Willelmo comite de Warenna, et Rannulfo comite Cestrie, et Rogero comite de Warewic., et Roberto de Ver., et Milone de Gloecestria, et Brientio filio Comitis, et Roberto de Oilly conestabulis, et Willelmo Martello, et Hugone Bigot, et Hunfredo de Buhun, et Simone de Belcamp dapiferis, et Willelmo de Albiniaco, et Eudone Martello pincernis, et Roberto de Ferreriis, et Willelmo Pevrello de Notingeham, et Simone de Saintliz, et Willelmo de Albamarla, et Pagano filio Johannis, et Hamone de Sancto Claro, et Ilberto de Laceio. Apud Oxeneford. Anno ab incarnatione Domini M.C. XXXVI., set regni mei primo.
III.
CHARTER OF HENRY II. (circa 1154.)
Henricus Dei gracia rex anglie, dux Normannie et Aquitanie, et comes Andegavie, omnibus comitibus, baronibus et fidelibus suis Francis et Anglicis, salutem. Sciatis me, ad honorem Dei et sancte Ecclesie, et pro communi emendacione tocius regni mei, concessisse et reddidisse et presenti carta mea confirmasse Deo et sancte ecclesie et omnibus comitibus et baronibus et omnibus hominibus meis omnes concessiones et donaciones et libertates et liberas consuetudines, quas rex Henricus avus meus eis dedit et concessit. Similiter eciam omnes malas consuetudines, quas ipse delevit et remisit, ego remitto et deleri concedo pro me et heredibus meis. Quare volo et firmiter precipio quod sancta ecclesia et omnes comites et barones et omnes mei homines omnes illas consuetudines et donaciones et libertates et liberas consuetudines habeant et teneant libere et quiete, bene et in pace et integre, de me et heredibus meis, sibi et heredibus suis, adeo libere et quiete et plenarie in omnibus, sicut rex Henricus avus meus eis dedit et concessit, et carta sua confirmavit. Teste Ricardo de Luci apud Westmonasterium.
IV.
THE SO–CALLED “UNKNOWN CHARTER OF LIBERTIES” OF JOHN. (circa 1214–1215.)
1. Concedit Rex Johannes quod non capiet hominem absque judicio, nec aliquid accipiet pro justitia, nec injustitiam faciet.
2. Et si contingat quod meus baro vel homo meus moriatur et haeres suus sit in aetate, terram suam debeo ei reddere per rectum releveium absque magis capiendi.
3. Et si ita sit quod haeres sit infra aetatem, debeo iiijor militibus de legalioribus feodi terram bajulare in custodia, et illi cum meo famulo debent mihi reddere exitus terrae sine venditione nemorum et sine redemptione hominum et sine destructione parci et vivarii; et tunc quando ille haeres erit in aetate terram ei reddam quietam.
4. Si foemina sit haeres terrae, debeo eam maritare, consilio generis sui, ita non sit disparagiata. Et si una vice eam dedero, amplius eam dare non possum, sed se maritabit ad libitum suum, sed non inimicis meis.
5. Si contingat quod baro aut homo meus moriatur, concedo ut pecunia sua dividatur sicut ipse diviserit; et si praeoccupatus fuerit aut armis aut infirmitate improvisa, uxor ejus, aut liberi, aut parentes et amici propinquiores pro ejus anima dividant.
6. Et uxor ejus non abibit de hospitio infra xl. dies et donec dotem suam decenter habuerit, et maritagium habebit.
7. Adhuc hominibus meis concedo ne eant in exercitu extra Angliam nisi in Normanniam et in Britanniam et hoc decenter; quod si aliquis debet inde servitium decem militum, consilio baronum meorum alleviabitur.
8. Et si scutagium evenerit in terra, una marca argenti capietur de feodi militis; et si gravamen exercitus contigerit, amplius caperetur consilio baronum regni.
9. Adhuc concedo ut omnes forestas quas pater meus et frater meus et ego afforestaverimus, deafforesto.
10. Adhuc concedo ut milites qui in antiquis forestis meis suum nemus habent, habeant nemus amodo ad herbergagia sua et ad ardendum; et habeant foresterium suum; et ego tantum modo unum qui servet pecudes meas.
11. Et si aliquis hominum meorum moriatur qui Judaeis debeat, debitum non usurabit quamdiu haeres ejus sit infra aetatem.
12. Et concedo ne homo perdat pro pecude vitam neque membra.
V.
THE ARTICLES OF THE BARONS. (1215.)
Ista sunt Capitula que Barones petunt et dominus Rex concedit.
1. Post decessum antecessorum heredes plene etatis habebunt hereditatem suam per antiquum relevium exprimendum in carta.
2. Heredes qui infra etatem sunt et fuerint in custodia, cum ad etatem pervenerint, habebunt hereditatem suam sine relevio et fine.
3. Custos terre heredis capiet rationabiles exitus, consuetudines, et servitia, sine destructione et vasto hominum et rerum suarum, et si custos terre fecerit destructionem et vastum, amittat custodiam; et custos sustentabit domos, parcos, vivaria, stagna, molendina et cetera ad terram illam pertinentia, de exitibus terre ejusdem; et ut heredes ita maritentur ne disparagentur et per consilium propinquorum de consanguinitate sua.
4. Ne vidua det aliquid pro dote sua, vel maritagio, post decessum mariti sui, sed maneat in domo sua per .xl. dies post mortem ipsius, et infra terminum illum assignetur ei dos; et maritagium statim habeat et hereditatem suam.
5. Rex vel ballivus non saisiet terram aliquam pro debito dum catalla debitoris sufficiunt; nec plegii debitoris distringantur, dum capitalis debitor sufficit ad solutionem; si vero capitalis debitor defecerit in solutione, si plegii voluerint, habeant terras debitoris, donec debitum illud persolvatur plene, nisi capitalis debitor monstrate poterit se esse inde quietum erga plegios.
6. Rex non concedet alicui baroni quod capiat auxilium de liberis hominibus suis, nisi ad corpus suum redimendum, et ad faciendum primogenitum filium suum militem, et ad primogenitam filiam suam semel maritandam, et hoc faciet per rationabile auxilium.
7. Ne aliquis majus servitium faciat de feodo militis quam inde debetur.
8. Ut communia placita non sequantur curiam domini regis, sed assignentur in aliquo certo loco; et ut recognitiones capiantur in eisdem comitatibus, in hunc modum: ut rex mittat duos justiciaros per .iiiior. vices in anno, qui cum .iiiior. militibus ejusdem comitatus electis per comitatum, capiant assisas de nova dissaisina, morte antecessoris, et ultima presentatione, nec aliquis ob hoc sit summonitus nisi juratores et due partes.
9. Ut liber homo amercietur pro parvo delicto secundum modum delicti, et, pro magno delicto, secundum magnitudinem delicti, salvo continemento suo; villanus etiam eodem modo amercietur, salvo waynagio suo; et mercator eodem modo, salva marcandisa, per sacramentum proborum hominum de visneto.
10. Ut clericus amercietur de laico feodo suo secundum modum aliorum predictorum, et non secundum beneficium ecclesiasticum.
11. Ne aliqua villa amercietur pro pontibus faciendis ad riparias, nisi ubi de jure antiquitus esse solebant.
12. Ut mensura vini, bladi, et latitudines pannorum et rerum aliarum, emendetur; et ita de ponderibus.
13. Ut assise de nova dissaisina et de morte antecessoris abbrevientur; et similiter de aliis assisis.
14. Ut nullus vicecomes intromittat se de placitis ad coronam pertinentibus sine coronatoribus; et ut comitatus et hundredi sint ad antiquas firmas absque nullo incremento, exceptis dominicis maneriis regis.
15. Si aliquis tenens de rege moriatur, licebit vicecomiti vel alii ballivo regis seisire et imbreviare catallum ipsius per visum legalium hominum, ita tamen quod nichil inde amoveatur, donec plenius sciatur si debeat aliquod liquidum debitum domino regi, et tunc debitum regis persolvatur; residuum vero relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti; et si nichil regi debetur, omnia catalla cedant defuncto.
16. Si aliquis liber homo intestatus decesserit, bona sua per manum proximorum parentum suorum et amicorum et per visum ecclesie distribuantur.
17. Ne vidue distringantur ad se maritandum, dum voluerint sine marito vivere, ita tamen quod securitatem facient quod non maritabunt se sine assensu regis, si de rege teneant, vel dominorum suorum de quibus tenent.
18. Ne constabularius vel alius ballivus capiat blada vel alia catalla, nisi statim denarios inde reddat, nisi respectum habere possit de voluntate venditoris.
19. Ne constabularius possit distringere aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri, si voluerit facere custodiam illam in propria persona vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit per rationabilem causam; et si rex eum duxerit in exercitum, sit quietus de custodia secundum quantitatem temporis.
20. Ne vicecomes, vel ballivus regis, vel aliquis alius, capiat equos vel carettas alicujus liberi hominis pro cariagio faciendo, nisi ex voluntate ipsius.
21. Ne rex vel ballivus suus capiat alienum boscum ad castra vel ad alia agenda sua, nisi per voluntatem ipsius cujus boscus ille fuerit.
22. Ne rex teneat terram eorum qui fuerint convicti de felonia, nisi per unum annum et unum diem, sed tunc reddatur domino feodi.
23. Ut omnes kidelli de cetero penitus deponantur de Tamisia et Medeweye et per totam Angliam.
24. Ne breve quod vocatur “Precipe” de cetero fiat alicui de aliquo tenemento unde liber homo amittat curiam suam.
25. Si quis fuerit disseisitus vel prolongatus per regem sine juditio de terris, libertatibus, et jure suo, statim ei restituatur; et si contentio super hoc orta fuerit, tunc inde disponatur per juditium .xxv. baronum, et ut illi qui fuerint dissaisiti per patrem vel fratrem regis, rectum habeant sine dilatione per juditium parium suorum in curia regis; et si rex debeat habere terminum aliorum cruce signatorum, tunc archiepiscopus et episcopi faciant inde juditium ad certum diem, appellatione remota.
26. Ne aliquid detur pro brevi inquisitionis de vita vel membris, sed libere concedatur sine pretio et non negetur.
27. Si aliquis tenet de rege per feodi firmam, per sokagium, vel per burgagium, et de alio per servitium militis, dominus rex non habebit custodiam militum de feodo alterius, occasione burgagii vel sokagii, nec debet habere custodiam burgagii, sokagii, vel feodi firme; et quod liber homo non amittat militiam suam occasione parvarum sergantisarum, sicuti de illis qui tenent aliquod tenementum reddendo inde cuttellos vel sagittas vel hujusmodi.
28. Ne aliquis ballivus possit ponere aliquem ad legem simplici loquela sua sine testibus fidelibus.
29. Ne corpus liberi hominis capiatur, nec imprisonetur, nec dissaisietur, nec utlagetur, nec exuletur, nec aliquo modo destruatur, nec rex eat vel mittat super eum vi, nisi per juditium parium suorum vel per legem terre.
30. Ne jus vendatur vel differratur vel vetitum sit.
31. Quod mercatores habeant salvum ire et venire ad emendum vel vendendum, sine omnibus malis toltis, per antiquas et rectas consuetudines.
32. Ne scutagium vel auxilium ponatur in regno, nisi per commune consilium regni, nisi ad corpus regis redimendum, et primogenitum filium suum militem faciendum, et filiam suam primogenitam semel maritandam; et ad hoc fiat rationabile auxilium. Simili modo fiat de taillagiis et auxiliis de civitate Londonie, et de aliis civitatibus que inde habent libertates, et ut civitas Londonie plene habeat antiquas libertates et liberas consuetudines suas, tam per aquas, quam per terras.
33. Ut liceat unicuique exire de regno et redire, salva fide dominis regis, nisi tempore werre per aliquod breve tempus propter communem utilitatem regni.
34. Si quis mutuo aliquid acceperit a Judeis plus vel minus, et moriatur antequam debitum illud solvatur, debitum non usurabit quamdiu heres fuerit infra etatem, de quocumque teneat; et si debitum illud inciderit in manum regis, rex non capiet nisi catallum quod continetur in carta.
35. Si quis moriatur et debitum debeat Judeis, uxor ejus habeat dotem suam; et si liberi remanserint, provideantur eis necessaria secundum tenementum; et de residuo solvatur debitum salvo servitio dominorum; simili modo fiat de aliis debitis; et ut custos terre reddat heredi, cum ad plenam etatem pervenerit, terram suam instauratam secundum quod rationabiliter poterit sustinere de exitibus terre ejusdem de carucis et wainnagiis.
36. Si quis tenuerit de aliqua eskaeta, sicut de honore Walingeford, Notingeham, Bononie, et Lankastrie, et de aliis eskaetis que sunt in manu regis et sunt baronie, et obierit, heres ejus non dabit aliud relevium, vel faciet regi aliud servitium quam faceret baroni; et ut rex eodem modo eam teneat quo baro eam tenuit.
37. Ut fines qui facti sunt pro dotibus, maritagiis, hereditatibus, et amerciamentis, injuste et contra legem terre, omnino condonentur; vel fiat inde per juditium, .xxv. baronum, vel per juditium majoris partis eorumdem, una cum archiepiscopo et aliis quos secum vocare voluerit ita quod, si aliquis vel aliqui de .xxv. fuerint in simili querela, amoveantur et alii loco illorum per residuos de .xxv. substituantur.
38. Quod obsides et carte reddantur, quae liberate fuerunt regi in securitatem.
39. Ut illi qui fuerint extra forestam non veniant coram justiciariis de foresta per communes summonitiones, nisi sint in placito vel plegii fuerint; et ut prave consuetudines de forestis et de forestariis, et warenniis, et vicecomitibus, et rivariis, emendentur per .xii. milites de quolibet comitatu, qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus.
40. Ut rex amoveat penitus de balliva parentes et totam sequelam Gerardi de Atyes, quod de cetero balliam non habeant, scilicet Engelardum, Andream, Petrum, et Gyonem de Cancellis, Gyonem de Cygony, Matheum de Martiny, et fratres ejus; et Galfridum nepotem ejus et Philippum Mark.
41. Et ut rex amoveat alienigenas, milites, stipendiarios, balistarios, et ruttarios, et servientes qui veniunt cum equis et armis ad nocumentum regni.
42. Ut rex faciat justiciarios, constabularios, vicecomites, et ballivos, de talibus qui sciant legem terre et eam bene velint observare.
43. Ut barones qui fundaverunt abbatias, unde habent cartas regum vel antiquam tenuram, habeant custodiam earum cum vacaverint.
44. Si rex Walenses dissaisierit vel elongaverit de terris vel libertatibus, vel de rebus aliis in Anglia vel in Wallia, eis statim sine placito reddantur; et si fuerint dissaisiti vel elongati de tenementis suis Anglie per patrem vel fratrem regis sine juditio parium suorum, rex eis sine dilatione justiciam exhibebit, eo modo quo exhibet Anglicis justiciam de tenementis suis Anglie secundum legem Anglie, et de tenementis Wallie secundum legem Wallie, et de tenementis Marchie secundum legem Marchie; idem facient Walenses regi et suis.
45. Ut rex reddat filium Lewelini et preterea omnes obsides de Wallia, et cartas que ei liberate fuerunt in securitatem pacis .
47. Et omnes foreste que sunt aforestate per regem tempore suo deafforestentur, et ita fiat de ripariis que per ipsum regem sunt in defenso.
48. Omnes autem istas consuetudines et libertates quas rex concessit regno tenendas quantum ad se pertinet erga suos, omnes de regno tam clerici quam laici observabunt quantum ad se pertinet erga suos.
[Here, there occurs a blank space in the original.]
49. Hec est forma securitatis ad observandum pacem et libertates inter regem et regnum. Barones eligent .xxv. barones de regno quos voluerint, qui debent pro totis viribus suis observare, tenere et facere observari, pacem et libertates quas dominus rex eis concessit et carta sua confirmavit; ita videlicet quod si rex, vel justiciarius, vel ballivi regis, vel aliquis de ministris suis, in aliquo erga aliquem deliquerit, vel aliquem articulorum pacis aut securitatis transgressus fuerit, et delictum ostensum fuerit .iiiior. baronibus de praedictis .xxv. baronibus, illi .iiiior. barones accedent ad dominum regem, vel ad justiciarium suum, si rex fuerit extra regnum; proponentes ei excessum, petent ut excessum illum sine dilatione faciat emendari; et si rex vel justiciarius ejus illud non emendaverit, si rex fuerit extra regnum, infra rationabile tempus determinandum in carta, predicti .iiiior. referent causam illam ad residuos de illis .xxv. baronibus, et illi .xxv. cum communa totius terre distringent et gravabunt regem modis omnibus quibus poterunt, scilicet per captionem castrorum, terrarum, possessionum, et aliis modis quibus poterunt, donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, salva persona domini regis et regine et liberorum suorum; et cum fuerit emendatum, intendant domino regi sicut prius. Et quicumque voluerit de terra jurabit se ad predicta exequenda pariturum mandatis predictorum .xxv. baronum, et gravaturum regem pro posse suo cum ipsis; et rex pubblice et libere dabit licentiam jurandi cuilibet qui jurare voluerit, et nulli umquam jurare prohibebit. Omnes autem illos de terra qui sponte sua et per se noluerint jurare .xxv. baronibus de distringendo et gravando regem cum eis, rex faciet jurare eosdem de mandato suo sicut predictum est. Item si aliquis de predictis .xxv. baronibus decesserit, vel a terra recesserit, vel aliquo modo alio impeditus fuerit quominus ista predicta possint exequi, qui residui fuerint de .xxv. eligent alium loco ipsius pro arbitrio suo, qui simili modo erit juratus quo et ceteri. In omnibus autem que istis .xxv. baronibus committuntur exequenda, si forte ipsi .xxv. presentes fuerint et inter se super re aliqua discordaverint, vel aliqui ex eis vocati nolint vel nequeant interesse, ratum habebitur et firmum quod major pars ex eis providerit vel preceperit, ac si omnes .xxv. in hoc consensissent; et predicti .xxv. jurabunt quod omnia antedicta fideliter observabunt et pro toto posse suo facient observari. Preterea rex faciet eos securos per cartas archiepiscopi et episcoporum et magistri Pandulfi, quod nichil impetrabit a domino papa per quod aliqua istarum conventionum revocetur vel minuatur, et, si aliquid tale impetraverit, reputetur irritum et inane et numquam eo utatur.
VI.
WRITS SUPPLEMENTARY OF JOHN’S GREAT CHARTER.
(1)
Writ to Stephen Harengod, dated 23rd June, 1215, announcing that terms had been arranged.
Rex Stephano Harengod etc., Sciatis quod firma pax facta est per Dei gratiam inter nos et barones nostros die Veneris proximo post festum Sancte Trinitatis apud Runemed., prope Stanes; ita quod eorum homagia eodem die ibidem cepimus. Unde vobis mandamus firmiter precipientes quod sicut nos et honorem nostrum diligitis et pacem regni nostri, ne ulterius turbetur, quod nullum malum de cetero faciatis baronibus nostris vel aliis, vel fieri permittatis, occasione discordie prius orte inter nos et eos. Mandamus etiam vobis quod de finibus et tenseriis nobis factis occasione illius discordie, si quid superest reddendum, nichil capiatis. Et si quid post illum diem Veneris cepistis, illud statim reddatis. Et corpora prisonum et obsidum captorum et detentorum occasione hujus guerre, vel finium vel tenseriarum predictarum, sine dilatione deliberetis. Hec omnia predicta, sicut corpus vestrum diligitis, faciatis. Et in hujus etc., nobis mittimus. Teste meipso apud Runemed., xxiij. die Junii anno regni nostri xvij.
(2)
Writ to Hugh de Bova, dated 23rd June, 1215, ordering disbandment of mercenaries.
Rex Hugoni de Bova, salutem. Mandamus vobis quod in fide qua nobis tenemini non retineatis aliquem de militibus vel servientibus qui fuerunt apud Dover., sed in patriam suam in pace sine dilatione ire faciatis. Et in hujus, etc. Teste meipso apud Runimed. xxiij. die Junii anno regni nostri xvijmo.
(3)
Writs issued to the sheriffs of counties on 19th June, 1215.
Rex vicecomiti, forestariis, warennariis, custodibus ripariarum et omnibus baillivis suis in eodem comitatu, salutem. Sciatis pacem firmam esse reformatam per Dei gratiam inter nos et barones et liberos homines regni nostri, sicut audire poteritis et videre per cartam nostram quam inde fieri fecimus, quam etiam legi publice precepimus per totam bailliam vestram et firmiter teneri; volentes et districte precipientes quod tu vicecomes omnes de baillia tua secundum formam carte predicte jurare facias xxv. baronibus de quibus mentio fit in carta predicta, ad mandatum eorundem vel majoris partis eorum, coram ipsis vel illis quos ad hoc atornaverint per litteras suas patentes, et ad diem et locum quos ad hoc faciendum prefixerint predicti barones vel atornati ab eis ad hoc. Volumus etiam et precipimus quod xii milites de comitatu tuo, qui eligentur de ipso comitatu in primo comitatu qui tenebitur post susceptionem litterarum istarum in partibus tuis, jurent de inquirendis pravis consuetudinibus tam de vicecomitibus quam eorum ministris, forestis, forestariis, warennis et warennariis, ripariis et earum custodibus, et eis delendis, sicut in ipsa carta continetur. Vos igitur omnes sicut nos et honorem nostrum diligitis, et pacem regni nostri, omnia in carta contenta inviolabiliter observetis et ab omnibus observari faciatis, ne pro defectu vestri, aut per excessum vestrum, pacem regni nostri, quod Deus avertat, iterum turbari contingat. Et tu, vicecomes, pacem nostram per totam bailliam tuam clamari facias et firmiter teneri precipias. Et in hujus, etc. vobis mittimus. Teste me ipso apud Runimede, xix. die Junii, anno regni nostri xvijmo.
(4)
Writs issued to the sheriffs of counties on 27th June, 1215.
Rex vicecomiti Warewic. et duodecim militibus electis in eodem comitatu ad inquirendum et delendum pravas consuetudines de vicecomitibus et eorum ministris forestis et forestariis warennis et warennariis ripariis et earum custodibus salutem. Mandamus vobis quod statim et sine dilatione saisiatis in manum nostram terras et tenementa et catalla omnium illorum de comitatu Warewic. qui jurare contradixerint viginti quinque baronibus secundum formam contentam in carta nostra de libertatibus vel eis quos ad hoc atornaverint. Et si jurare noluerint statim post quindecim dies completos preterquam terre et tenementa et catalla eorum in manu nostra saisita fuerint, omnia catalla sua vendi faciatis et denarios inde preceptos salvo custodiatis, deputandos subsidio terre sancte. Terras autem et tenementa eorum in manu nostra teneatis, quousque juraverint. Et hoc provisum est per judicium domini Cantuar. archiepiscopi et baronum regni nostri. Et in hujus etc. Teste meipso, apud Winton, xxvij die Junii anno regni nostri xvijmo.
Idem mandatum est omnibus vicecomitibus Anglie.
(5)
Conventio facta inter Regem Anglie et barones ejusdem regni.
Hec est conventio facta inter dominum Johannem regem Anglie, ex una parte, et Robertum filium Walteri, marescallum exercitus Dei et sancte ecclesie in Anglia, et Ricardum comitem de Clare, Gaufridum comitem Essex. et Glouc., Rogerum Bigot comitem Northfolc. et Suthfolc., Saherum comitem Wint., Robertum comitem Oxon., Henricum comitem Hereford., et barones subscriptos, scilicet Willielmum Mariscallum juniorem, Eustachium de Vescy, Willielmum de Mobray, Johannem filium Roberti, Rogerum de Monte Begonis, Willielmum de Lanvalay, et alios comites et barones et liberos homines totius regni, ex altera parte, videlicet quod ipsi comites et barones et alii prescripti tenebunt civitatem London. de baillio domini regis, salvis interim domino regi firmis redditibus et claris debitis suis, usque ad assumptionem beate Marie anno regni ipsius regis xviimo. et dominus Cant. tenebit similiter de baillio domini regis turrim London. usque ad predictum terminum, salvis civitati London. libertatibus suis et liberis consuetudinibus suis, et salvo cuilibet jure suo in custodia turris London., et ita quod interim non ponat dominus rex munitionem vel vires alias in civitate predicta vel in turri London. Fiant etiam infra predictum terminum sacramenta per totam Angliam viginti quinque baronibus sicut continentur in carta de libertatibus et securitate regno concessis vel attornatis viginti quinque baronum sicut continentur in literis de duodecim militibus eligendis ad delendum malas consuetudines de forestis et aliis. Et preterea infra eundem terminum omnia que comites et barones et alii liberi homines petunt a domino rege que ipse dixerit esse reddenda vel que per xxv barones aut per majorem partem eorum judicata fuerint esse reddenda reddantur secundum formam predicte carte. Et si hec facta fuerint vel per dominum regem non steterit quo minus ista facta fuerint infra predictum terminum tunc civitas et turris London. ad eundem terminum statim reddantur domino regi salvis predicte civitati libertatibus suis et liberis consuetudinibus suis sicut prescriptum est. Et si hec facta non fuerint et per dominum regem steterit quod ista non fiant infra predictum terminum barones tenebunt civitatem predictam et dominus archiepiscopus turrim London. donec predicta compleantur. Et interim omnes ex utraque parte recuperabunt castra terras et villas quas habuerunt in initio guerre orte inter dominum regem et barones.
(6)
Protest by archbishops of Canterbury and Dublin, and other prelates, that chapter 48 of the Great Charter was to be interpreted by both sides as limited.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint, Stephanus, Dei gracia Cantuar. archiepiscopus, tocius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis et H. eadem gracia, archiepiscopus Dublin., W. quoque London., P. Winton., J. Bathon et Glaston., H. Lincoln., W. Wygorn., et W. Coventr., ejusdem gracie dono episcopi, salutem in Domino. Cum dominus Rex concesserit et per cartam suam confirmaverit, quod omnes male consuetudines de forestis, et forestariis et eorum ministris, statim inquirantur in quolibet comitatu, per duodecim milites juratos de eodem comitatu; qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus; et infra xl. dies post inquisitionem factam penitus, ita quod nunquam revocentur, deleantur per eosdem; dum tamen dominus Rex hoc prius sciat; universitati vestre notum fieri volumus, quod articulus iste ita intellectus fuit ex utraque parte, quum de eo tractabatur, et expressus, quod omnes consuetudines ille remanere debent, sine quibus foreste servari non possint: et hoc presentibus litteris protestamur.
(7)
Protest by the archbishops and other prelates that the barons repudiated their promise to ratify their oaths by formal charters.
Omnibus Christi fidelibus etc. Stephanus, Dei gracia Cantuar. archiepiscopus, totius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis, Henricus Dublin. archiepiscopus, Willielmus London., Petrus Winton., Joscelinus Bathon, et Glaston., Hugo Lincoln., Walterus Wigorn., Willielmus Coventr., Ricardus Cicestr., episcopi et magister Pandulfus domini Pape subdiaconus et familiaris, salutem. Noverit universitas vestra, quod quando facta fuit pax inter dominum regem Johannem et barones Anglie, de discordia inter eos orta, idem barones, nobis presentibus et audientibus, promiserunt domino Regi, quod quamcumque securitatem habere vellet ab eis de pace illa observanda, ipsi ei habere facerent, preter castella et obsides. Postea vero quando dominus Rex petiit ab eis, ut talem cartam ei facerent:—
“Omnibus etc. Sciatis nos astrictos esse per sacramenta et homagia domino nostro Johanni Regi Anglie, de fide ei servanda de vita et membris et terreno honore suo, contra omnes homines qui vivere possint et mori; et ad jura sua et heredum suorum, et ad regnum suum custodiendum et defendendum.”
Ipsi id facere noluerunt. Et in hujus rei testimonium id ipsum per hoc scriptum protestamur.
VII.
THE GREAT CHARTER OF HENRY III. (third reissue, 11th february, 1225.)
Henricus Dei gratia rex Anglie, dominus Hibernie, dux Normannie, Aquitanie, et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, vicecomitibus, prepositis, ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis presentem cartam inspecturis, salutem. Sciatis quod nos, intuitu Dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et successorum nostrorum, ad exaltationem sancte ecclesie et emendationem regni nostri, spontanea et bona voluntate nostra, dedimus et concessimus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus et omnibus de regno nostro has libertates subscriptas tenendas in regno nostro Anglie in perpetuum.
1 (1). In primis concessimus Deo et hac presenti carta nostra confirmavimus pro nobis et heredibus nostris in perpetuum quod anglicana ecclesia libera sit, et habeat omnia jura sua integra et libertates suas illesas. Concessimus etiam omnibus liberis hominibus regni nostri pro nobis et heredibus nostris in perpetuum omnes libertates subscriptas, habendas et tenendas eis et heredibus suis de nobis et heredibus nostris in perpetuum.
2 (2). Si quis comitum vel baronum nostrorum sive aliorum tenencium de nobis in capite per servicium militare mortuus fuerit, et, cum decesserit, heres ejus plene etatis fuerit et relevium debeat, habeat hereditatem suam per antiquum relevium, scilicet heres vel heredes comitis de baronia comitis integra per centum libras, heres vel heredes baronis de baronia integra per centum libras, heres vel heredes militis de feodo militis integro per centum solidos ad plus; et qui minus debuerit minus det secundum antiquam consuetudinem feodorum.
3 (3). Si autem heres alicujus talium fuerit infra etatem,dominus ejus non habeat custodiam ejus nec terre sue antequam homagium ejus ceperit; et, postquam talis heres fuerit in custodia, cum ad etatem pervenerit, scilicet viginti et unius anni, habeat hereditatem suam sine relevio et sine fine, ita tamen quod, si ipse, dum infra etatem fuerit, fiat miles, nichilominus terra remaneat in custodia dominorum suorum usque ad terminum predictum.
4 (4). Custos terre hujusmodi heredis qui infra etatem fuerit non capiat de terra heredis nisi rationabiles exitus et rationabiles consuetudines et rationabilia servicia, et hoc sine destructione et vasto hominum vel rerum; et si nos commiserimus custodiam alicujus talis terre vicecomiti vel alicui alii qui de exitibus terre illius nobis debeat respondere, et ille destructionem de custodia fecerit vel vastum, nos ab illo capiemus emendam, et terra committetur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo qui de exitibus nobis respondeant vel ei cui eos assignaverimus; et si dederimus vel vendiderimus alicui custodiam alicujus talis terre, et ille destructionem inde fecerit vel vastum, amittat ipsam custodiam et tradatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo qui similiter nobis respondeant, sicut predictum est.
5 (5). Custos autem, quamdiu custodiam terre habuerit, sustentet domos, parcos, vivaria, stagna, molendina et cetera ad terram illam pertinencia de exitibus terre ejusdem, et reddat heredi, cum ad plenam etatem pervenerit, terram suam totam instauratam de caruciset omnibus aliis rebus, ad minus secundum quod illam recepit. Hec omnia observentur de custodiis archiepiscopatuum, episcopatuum, abbatiarum, prioratuum, ecclesiarum et dignitatum vacancium que ad nos pertinent, excepto quod hujusmodi custodie vendi non debent.
6 (6). Heredes maritentur absque disparagatione.
7 (7). Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate aliqua habeat maritagium suum et hereditatem suam, nec aliquid det pro dote sua vel pro maritagio suo vel pro hereditate sua, quam hereditatum maritus suus et ipsa tenuerunt die obitus ipsius mariti, et maneat in capitali mesagio mariti sui per quadraginta dies post obitum ipsius mariti sui, infra quos assignetur ei dos sua, nisi prius ei fuerit assignata, vel nisi domus illa sit castrum; et si de castro recesserit, statim provideatur ei domus competens in qua possit honeste morari, quousque dos sua ei assignetur secundum quod predictum est,et habeat rationabile estoverium suum interim de communi. Assignetur autem ei pro dote sua tercia pars tocius terre mariti sui que sua fuit in vita sua, nisi de minori dotata fuerit ad hostium ecclesic.
(8). Nulla vidua distringatur ad se maritandam, dum vivere voluerit sine marito, ita tamen quod securitatem faciet quod se non maritabit sine assensu nostro, si de nobis tenuerit, vel sine assensu domini sui, si de alio tenuerit.
8 (9). Nos vero vel ballivi nostri non seisiemus terram aliquam nec redditum pro debito aliquo quamdiu catalla debitoris presencia sufficiant ad debitum reddendum et ipse debitor paratussit inde satisfacere; nec plegii ipsius debitoris distringantur quamdiu ipse capitalis debitor sufficiat ad solutionem debiti; et, si capitalis debitor defecerit in solutione debiti, non habens unde reddat aut reddere nolit cum possit, plegii respondeant pro debito; et, si voluerint, habeant terras et redditus debitoris quousque sit eis satisfactum de debito quod ante pro eo solverunt, nisi capitalis debitor monstraverit se inde esse quietum versus eosdem plegios.
9 (13). Civitas Londonie habeat omnes antiquas libertates et liberas consuetudines suas. Preterea volumus et concedimus quod omnes alie civitates, et burgi, et ville, et barones de quinque portubus, et omnes portus, habeant omnes libertates et liberas consuetudines suas.
10 (16). Nullus distringatur ad faciendum majus servicium de feodo militis nec de alio libero tenemento quam inde debetur.
11 (17). Communia placita non sequantur curiam nostram, set teneantur in aliquo loco certo.
12 (18). Recognitiones de nova disseisina et de morte antecessoris non capiantur nisi in suis comitatibus, et hoc modo: nos, vel si extra regnum fuerimus, capitalis justiciarius noster, mittemus justiciarios per unumquemque comitatum semel in anno, qui cum militibus comitatuum capiant in comitatibus assisas predictas. Et ea que in illo adventu suo in comitatu per justiciarios predictos ad dictas assisas capiendas missos terminari non possunt, per eosdem terminentur alibi in itinere suo; et ea que per eosdem propter difficultatem aliquorum articulorum terminari non possunt, referantur ad justiciarios nostros de banco, et ibi terminentur.
13. Assise de ultima presentatione semper capiantur coram justiciariis nostris de banco et ibi terminentur.
14 (20). Liber homo non amercietur pro parvo delicto nisi secundum modum ipsius delicti, et pro magno delicto, secundum magnitudinem delicti, salvo contenemento suo; et mercator eodem modo salva mercandisa sua; et villanus alterius quam noster eodem modo amercietur salvo wainagio suo, si inciderit in misericordiam nostram: et nulla predictarum misericordiarum ponatur nisi per sacramentum proborum et legalium hominum de visneto.
(21). Comites et barones non amercientur nisi per pares suos, et non nisi secundum modum delicti.
(22).Nulla ecclesiastica persona amercietur secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici, set secundum laicum tenementum suum, et secundum quantitatem delicti.
15 (23). Nec villa, nec homo, distringatur facere pontes ad riparias nisi qui ex antiquo et de jure facere debet.
16.Nulla riparia decetero defendatur, nisi ille que fuerunt in defenso tempore regis Henrici avi nostri, per eadem loca et eosdem terminos sicut esse consueverunt tempore suo.
17 (24). Nullus vicecomes, constabularius, coronatores vel alii ballivi nostri teneant placita corone nostre.
18 (26). Si aliquis tenens de nobis laicum feodum moriatur, et vicecomes vel ballivus noster ostendat litteras nostras patentes de summonitione nostra de debito quod defunctus nobis debuit, liceat vicecomiti vel ballivo nostro attachiare et inbreviare catalla defuncti inventa in laico feodo ad valenciam illius debiti per visum legalium hominum, ita tamen quod nichil inde amoveatur donec persolvatur nobis debitum quod clarum fuerit, et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti; et si nichil nobis debeatur ab ipso, omnia catalla cedant defuncto, salvis uxori ipsius et pueris suis rationabilibus partibus suis.
19 (23). Nullus constabularius vel ejus ballivus capiat blada vel alia catalla alicujus qui non sit de villa ubi castrum situm est, nisi statim inde reddat denarios aut respectum inde habere possit de voluntate venditoris; si autem de villa ipsa fuerit, infra quadraginta dies precium reddat.
20 (29). Nullus constabularius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri, si ipse eam facere voluerit in propria persona sua, vel per alium probum hominem, si ipse eam facere non possit propter rationabilem causam, et, si nos duxerimus eum vel miserimus in exercitum, erit quietus de custodia secundum quantitatem temporis quo per nos fuerit in exercitu de feodo pro quo fecit servicium in exercitu.
21 (30). Nullus vicecomes, vel ballivus noster, vel alius capiat equos vel carettas alicujus pro cariagio faciendo, nisireddat liberationem antiquitus statutam, scilicet pro caretta ad duos equos decem denarios per diem, et pro caretta ad tres equos quatuordecim denarios per diem.Nulla caretta dominica alicujus ecclesiastice persone vel militis vel alicujus domine capiatur per ballivos predictos.
(31). Nec nos nec ballivi nostri nec alii capiemus alienum boscum ad castra vel alia agenda nostra, nisi per voluntatem illius cujus boscus ille fuerit.
22 (32). Nos non tenebimus terras eorum qui convicti fuerint de felonia, nisi per unum annum et unum diem; et tunc reddantur terre dominis feodorum.
23 (33). Omnes kidelli decetero deponantur penitus per Tamisiam et Medeweiam et per totam Angliam, nisi per costeram maris.
24 (34). Breve quod vocatur Precipe decetero non fiat alicui de aliquo tenemento, unde liber homo perdat curiam suam.
25 (35). Una mensura vini sit per totum regnum nostrum, et una mensura cervisie, et una mensura bladi, scilicet quarterium London., et una latitudo pannorum tinctorum et russettorum et haubergettorum, scilicet due ulne infra listas; de ponderibus vero sit ut de mensuris.
26 (36). Nichil detur de cetero pro brevi inquisitionis ab eo qui inquisitionem petit de vita vel membris, set gratis concedatur et non negetur.
27 (37). Si aliquis teneat de nobis per feodifirmam vel soccagium, vel per burgagium, et de alio terram teneat per servicium militare, nos non habebimus custodiam heredis nec terre sue que est de feodo alterius, occasione illius feodifirme, vel soccagii, vel burgagii, nec habebimus custodiam illius feodifirme vel soccagii vel burgagii, nisi ipsa feodifirma debeat servicium militare. Nos non habebimus custodiam heredis nec terre alicujus quam tenet de alio per servicium militare, occasione alicujus parve serjanterie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos, vel sagittas, vel hujusmodi.
28 (38). Nullus ballivus ponat decetero aliquem ad legem manifestam vel ad juramentum simplici loquela sua, sine testibus fidelibus ad hoc inductis.
29 (39). Nullus liber homo decetero capiatur vel inprisonetur aut disseisiatur de aliquo libero tenemento suo vel libertatibus vel liberis consuetudinibus suis, aut utlagetur, aut exuletur aut aliquo alio modo destruatur, nec super eum ibimus, nec super eum mittemus, nisi per legale judicium parium suorum, vel per legem terre.
(40). Nulli vendemus, nulli negabimus aut differemus rectum vel justiciam.
30 (41). Omnes mercatores, nisi publice antea prohibiti fuerint, habeant salvum et securum exire de Anglia, et venire in Angliam, et morari, et ire per Angliam tam per terram quam per aquam ad emendum vel vendendum sine omnibus toltis malis per antiquas et rectas consuetudines, preterquam in tempore gwerre, et si sint de terra contra nos gwerrina; et si tales inveniantur in terra nostra in principio gwerre, attachientur sine dampno corporum vel rerum, donec sciatur a nobis vel a capitali justiciario nostro quomodo mercatores terre nostre tractentur, qui tunc invenientur in terra contra nos gwerrina; et, si nostri salvi sint ibi, alii salvi sint in terra nostra.
31 (43). Si quis tenuerit de aliqua escaeta, sicut de honore Wallingefordie, Bolonie, Notingeham, Lancastrie, vel de aliis que sunt in manu nostra, et sint baronie, et obierit, heres ejus non det aliud relevium nec fiat nobis aliud servicium quam faceret baroni, si ipsa esset in manu baronis; et nos eodem modo eam tenebimus quo baro eam tenuit; nec nos, occasione talis baronie vel escaete, habebimus aliquam escaetam vel custodiam aliquorum hominum nostrorum, nisi alibi tenuerit de nobis in capite ille qui tenuit baroniam vel escaetam.
32.Nullus liber homo decetero det amplius alicui vel vendat de terra sua quam ut de residuo terre sue possit sufficienter fieri domino feodi servicium ei debitum quod pertinet ad feodum illud.
33 (46). Omnes patroni abbatiarum qui habent cartas regum Anglie de advocatione, vel antiquam tenuram vel possessionem, habeant earum custodiam cum vacaverint, sicut habere debent, et sicut supra declaratum est.
34 (54). Nullus capiatur vel imprisonetur propter appellum femine de morte alterius quam viri sui.
35.Nullus comitatus decetero teneatur, nisi de mense in mensem; et, ubi major terminus esse solebat, major sit. Nec aliquis vicecomes vel ballivus faciat turnum suum per hundredum nisi bis in anno et non nisi in loco debito et consueto, videlicet semel post Pascha et iterum post festum sancti Michaelis. Et visus de franco plegio tunc fiat ad illum terminum sancti Michaelis sine occasione, ita scilicet quod quilibet habeat libertates suas quas habuit et habere consuevit tempore regis Henrici avi nostri, vol quas postea perquisivit. Fiat autem visus de franco plegio sic, videlicet quod pax nostra teneatur, et quod tethinga integra sit sicut esse consuevit, et quod vicecomes non querat occasiones, et quod contentus sit eo quod vicecomes habere consuevit de visu suo faciendo tempore regis Henrici avi nostri.
36. Non liceat alicui decetero dare terram suam alicui domui religiose, ita quod eam resumat tenendam de eadem domo, nec liceat alicui domui religiose terram alicujus sic accipere quod tradat illam eia quo ipsam recepittenendam. Si quis autem de cetero terram suam alicui domui religiose sic dederit, et super hoc convincatur, donum suum penitus cassetur, et terra illa domino suo illius feodi incurratur.
37. Scutagium decetero capiatur sicut capi solebattempore regis Henrici avi nostri. Et salvesint archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, templariis, hospitalariis, comitibus, baronibus et omnibus aliis tam ecclesiasticis quam secularibus personis libertates et libere consuetudines quas prius habuerunt.
(60). Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates quas concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros, omnes de regno nostro tam clerici quam laici observent quantum ad se pertinet erga suos.Pro hacautem concessione et donatione libertatum istarum et aliarum libertatum contentarum in carta nostra de libertatibus foreste, archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites, barones, milites, libere tenentes, et omnes de regno nostro dederunt nobis quintam decimam partem omnium mobilium suorum. Concessimus etiam eisdem pro nobis et heredibus nostris quod nec nos nec heredes nostri aliquid perquiremus per quod libertates in hac carta contente infringantur vel infirmentur; et, si de aliquo aliquid contra hoc perquisitum fuerit, nichil valeat et pro nullo habeatur.
Hiis testibus domino Stephano Cantuariensi archiepiscopo, Eustachio Lundoniensi, Jocelino Bathoniensi, Petro Wintoniensi, Hugoni Lincolniensi, Ricardo Sarrisberiensi, Benedicto Roffensi, Willelmo Wigorniensi, Johanne Eliensi, Hugone Herefordiensi, Radulpho Cicestriensi, Willelmo Exoniensi episcopis, abbate sancti Albani, abbate sancti Edmundi, abbate de Bello, abbate sancti Augustini Cantuariensis, abbate de Eveshamia, abbate de Westmonasterio, abbate de Burgo sancti Petri, abbate Radingensi, abbate Abbendoniensi, abbate de Maumeburia, abbate de Winchecomba, abbate de Hida, abbate de Certeseia, abbate de Sireburnia, abbate de Cerne, abbate de Abbotebiria, abbate de Middletonia, abbate de Seleby, abbate de Wyteby, abbate de Cirencestria, Huberto de Burgo justiciario, Ranulfo comite Cestrie et Lincolnie, Willelmo comite Sarrisberie, Willelmo comite Warennie, Gilberto de Clara comite Gloucestrie et Hertfordie, Willelmo de Ferrariis comite Derbeie, Willelmo de Mandevilla comite Essexie, Hugone Le Bigod comite Norfolcie, Willelmo comite Aubemarle, Hunfrido comite Herefordie, Johanne constabulario Cestrie, Roberto de Ros, Roberto filio Walteri, Roberto de Veteri ponte, Willielmo Brigwerre, Ricardo de Munfichet, Petro filio Herberti, Matheo filio Herberti, Willielmo de Albiniaco, Roberto Gresley, Reginaldo de Brahus, Johanne de Munemutha, Johanne filio Alani, Hugone de Mortuomari, Waltero de Bellocampo, Willielmo de sancto Johanne, Petro de Malalacu, Briano de Insula, Thoma de Muletonia, Ricardo de Argentein., Gaufrido de Nevilla, Willielmo Mauduit, Johanne de Baalun.
Datum apud Westmonasterium undecimo die februarii anno regni nostri nono.
VIII.
CARTA DE FORESTA. (6 november, 1217.)
Henricus Dei gratia rex Anglie, dominus Hibernie, dux Normannie, Aquitanie et comes Andegavie, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, justiciariis, forestariis, vicecomitibus, prepositis, ministris, et omnibus ballivis et fidelibus suis, salutem. Sciatis quod, intuitu Dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et successorum nostrorum, ad exaltacionem Sancte Ecclesie et emendacionem regni nostri, concessimus et hac presenti carta confirmavimus pro nobis et heredibus nostris in perpetuum, de consilio venerabilis patris nostri domini Gualonis tituli sancti Martini presbiteri cardinalis et apostolice sedis legati, domini Walteri Eboracensis archiepiscopi, Willelmi Londoniensis episcopi, et aliorum episcoporum Anglie, et Willelmi Marescalli comitis Penbrocie, rectoris nostri et regni nostri, et aliorum fidelium comitum et baronum nostrorum Anglie, has libertates subscriptas tenendas in regno nostro Anglie, in perpetuum:
1. In primis omnes foreste quas Henricus rex avus noster afforestavit videantur per bonos et legales homines; et, si boscum aliquem alium quam suum dominicum afforestaverit ad dampnum illius cujus boscus fuerit, deafforestentur. Et si boscum suum proprium afforestaverit, remaneat foresta, salva communa de herbagio et aliis in eadem foresta, illis qui eam prius habere consueverunt.
2. Homines qui manent extra forestam non veniant decetero coram justiciariis nostris de foresta per communes summoniciones, nisi sint in placito, vel plegii alicujus vel aliquorum qui attachiati sunt propter forestam.
3. Omnes autem bosci qui fuerunt afforestati per regem Ricardum avunculum nostrum, vel per regem Johannem patrem nostrum usque ad primam coronacionem nostram, statim deafforestentur, nisi fuerit dominicus boscus noster.
4. Archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, comites et barones et milites et libere tenentes, qui boscos suos habent in forestis, habeant boscos suos sicut eos habuerunt tempore prime coronacionis predicti regis Henrici avi nostri, ita quod quieti sint in perpetuum de omnibus purpresturis, vastis et assartis factis in illis boscis, post illud tempus usque ad principium secundi anni coronacionis nostre. Et qui de cetero vastum, purpresturam, vel assartum sine licencia nostra in illis fecerint, de vastis et assartis respondeant.
5. Reguardores nostri eant per forestas ad faciendum reguardum sicut fieri consuevit tempore prime coronacionis predicti regis Henrici avi nostri, et non aliter.
6. Inquisicio, vel visus de expeditacione canum existencium in foresta, decetero fiat quando debet fieri reguardum, scilicet de tercio anno in tercium annum; et tunc fiat per visum et testimonium legalium hominum et non aliter. Et ille, cujus canis inventus fuerit tunc non expeditatus, det pro misericordia tres solidos; et de cetero nullus bos capiatur pro expeditacione. Talis autem sit expeditacio per assisam communiter quod tres ortilli abscidantur sine pelota de pede anteriori; nec expeditentur canes de cetero, nisi in locis ubi consueverunt expeditari tempore prime coronacionis regis Henrici avi nostri.
7. Nullus forestarius vel bedellus decetero faciat scotale, vel colligat garbas, vel avenam, vel bladum aliud, vel agnos, vel porcellos, nec aliquam collectam faciant; et per visum et sacramentum duodecim reguardorum quando facient reguardum, tot forestarii ponantur ad forestas custodiendas, quot ad illas custodiendas rationabiliter viderint sufficere.
8. Nullum suanimotum de cetero teneatur in regno nostro nisi ter in anno; videlicet in principio quindecim dierum ante festum Sancti Michaelis, quando agistatores conveniunt ad agistandum dominicos boscos nostros; et circa festum Sancti Martini quando agistatores nostri debent recipere pannagium nostrum; et ad ista duo suanimota conveniant forestarii, viridarii, et agistatores, et nullus alius per districtionem; et tercium suanimotum teneatur in inicio quindecim dierum ante festum Sancti Johannis Baptiste, pro feonacione bestiarum nostrarum; et ad istud suanimotum tenendum convenient forestarii et viridarii et nulli alii per districtionem. Et preterea singulis quadraginta diebus per totum annum conveniant viridarii et forestarii ad videndum attachiamenta de foresta, tam de viridi, quam de venacione, per presentacionem ipsorum forestariorum, et coram ipsis attachiatis. Predicta autem suanimota non teneantur nisi in comitatibus in quibus teneri consueverunt.
9. Unusquisque liber homo agistet boscum suum in foresta pro voluntate sua et habeat pannagium suum. Concedimus eciam quod unusquisque liber homo possit ducere porcos suos per dominicum boscum nostrum, libere et sine inpedimento, ad agistandum eos in boscis suis propriis, vel alibi ubi voluerit. Et si porci alicujus liberi hominis una nocte pernoctaverint in foresta nostra, non inde occasionetur ita quod aliquid de suo perdat.
10. Nullus de cetero amittat vitam vel menbra pro venacione nostra; set, si aliquis captus fuerit et convictus de capcione venacionis, graviter redimatur, si habeat unde redimi possit; et si non habeat unde redimi possit, jaceat in prisona nostra per unum annum et unum diem; et, si post unum annum et unum diem plegios invenire possit, exeat a prisona; sin autem, abjuret regnum Anglie.
11. Quicunque archiepiscopus, episcopus, comes vel baro transierit per forestam nostram, liceat ei capere unam vel duas bestias per visum forestarii, si presens fuerit; sin autem, faciat cornari, ne videatur furtive hoc facere.
12. Unusquisque liber homo decetero sine occasione faciat in bosco suo, vel in terra sua quam habeat in foresta, molendinum, vivarium, stagnum, marleram, fossatum, vel terram arabilem extra cooperatum in terra arabili, ita quod non sit ad nocumentum alicujus vicini.
13. Unusquisque liber homo habeat in boscis suis aereas, ancipitrum et spervariorum et falconum, aquilarum, et de heyrinis et habeat similiter mel quod inventum fuerit in boscis suis.
14. Nullus forestarius de cetero, qui non sit forestarius de feudo reddens nobis firmam pro balliva sua, capiat chiminagium aliquod in balliva sua; forestarius autem de feudo firmam nobis reddens pro balliva sua capiat chiminagium, videlicet pro careta per dimidium annum duos denarios, et pro equo qui portat sumagium per dimidium annum unum obolum, et per alium dimidium annum obolum, et non nisi de illis qui de extra ballivam suam, tanquam mercatores, veniunt per licenciam suam in ballivam suam ad buscam, meremium, corticem vel carbonem emendum, et alias ducendum ad vendendum ubi voluerint: et de nulla alia careta vel sumagio aliquod chimunagium capiatur: et non capiatur chiminagium nisi in locis illis ubi antiquitus capi solebat et debuit. Illi autem qui portant super dorsum suum buscam, corticem, vel carbonem, ad vendendum, quamvis inde vivant, nullum de cetero dent chiminagium. De boscis autem aliorum nullum detur chiminagium foristariis nostris, preterquam de dominicis bocis nostris.
15. Omnes utlagati pro foresta tantum a tempore regis Henrici avi nostri usque ad primam coronacionem nostram, veniant ad pacem nostram sine inpedimento, et salvos plegios inveniant quod de cetero non forisfaciant nobis de foresta nostra.
16. Nullus castellanus vel alius teneat placita de foresta sive viridi sive de venacione, sed quilibet forestarius de feudo attachiet placita de foresta tam de viridi quam de venacione, et ea presentet viridariis provinciarum et cum irrotulata fuerint et sub sigillis viridariorum inclusa, presententur capitali forestario cum in partes illas venerit ad tenendum placita foreste, et coram eo terminentur.
17. Has autem libertates de forestis concessimus omnibus, salvis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus et aliis tam personis ecclesiasticis quam secularibus, Templariis et Hospitalariis, libertatibus et liberis consuetudinibus in forestis et extra, in warennis et aliis, quas prius habuerunt. Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates, quas concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros, omnes de regno nostro tam clerici quam laici observent quantum ad se pertinet erga suos. Quia vero sigillum nondum habuimus, presentem cartam sigillis venerabilis patris nostri domini Gualonis tituli Sancti Martini presbiteri cardinalis, apostolice sedis legati, et Willelmi Marescalli comitis Penbrok, rectoris nostri et regni nostri, fecimus sigillari. Testibus prenominatis et aliis multis. Datum per manus predictorum domini legati et Willelmi Marescalli apud Sanctum Paulum London., sexto die Novembris, anno regni nostri secundo.
SELECT BIBLIOGRAPHY AND LIST OF AUTHORITIES REFERRED TO.
I.
COMMENTARIES AND OTHER WORKS ON MAGNA CARTA (CHRONOLOGICALLY ARRANGED).
-
The Mirror of Justices, edited by Whittaker, W. J. (Selden Society); 1895.
-
Coke, Sir Edward, Second Institute, 1641; 17th edition, 1817.
-
Cooke, Edward, Magna Charta made in the ninth year of King Henry III. and confirmed by King Edward I. in the twentieth year of his reign; 1684.
-
Blackstone, Sir William, The Great Charter and Charter of the Forest, to which is prefixed the History of the Charters; 1759.
-
Barrington, Daines, Observations upon the Statutes from Magna Charta to 21 James I.; 1766.
-
Sullivan, F. S., An Historical Treatise on the Feudal Law, with a Commentary on Magna Charta; 1772.
-
Thomson, Richard, An Historical Essay on the Magna Charta of King John; 1829.
-
Lau, Thaddaeus, Die Entstehungsgeschichte der Magna Charta; 1856.
-
Bémont, Charles, Chartes des Libertés Anglaises; 1892.
-
Hantos, Elemér, The Magna Carta of the English and of the Hungarian Constitution; 1904.
II.
CHRONICLES AND ANNALS.
-
Annals of Dunstable, edited by H. R. Luard (Rolls Series); 1866.
-
Annals of Waverley, edited by H. R. Luard (Rolls Series); 1865.
-
Benedict Abbot, Gesta Regis Henrici Secundi, edited by William Stubbs (Rolls Series); 1867.
-
Histoire de Guillaume le Maréchal, edited by Paul Meyer; 1891.
-
Histoire des ducs de Normandie et des rois d’Angleterre, edited by F. Michel; 1840.
-
Jocelyn of Brakelond, Chronica de rebus gestis Samsonis Abbatis Monasterii Sancti Edmundi, edited by J. G. Rokewode (Camden Society); 1840.
-
Matthew Paris, Chronica Majora, edited by H. R. Luard (Rolls Series); 1872.
-
Memorials of St. Dunstan, edited by William Stubbs (Rolls Series); 1874.
-
Ralph of Coggeshall, Chronicon Anglicanum, edited by Joseph Stevenson (Rolls Series); 1875.
-
Roger of Hoveden, Chronica, edited by William Stubbs (Rolls Series); 1868–1871.
-
Roger of Wendover, Chronica sive Flores Historiarum, edited by H. O. Coxe (Eng. Hist. Society); 1841.
-
Walter of Coventry, Memoriale, edited by William Stubbs (Rolls Series); 1872.
-
Walter of Hemingburgh, Chronicon de Gestis Regum Angliae, edited by H. C. Hamilton (Eng. Hist. Society); 1848–9.
-
William of Malmesbury, Gesta Regum Anglorum, edited by William Stubbs (Rolls Series); 1887–9.
III.
COLLECTIONS OF STATUTES, CHARTERS, AND TREATIES.
-
Statutes of the Realm (Record Commission); 1810–28.
-
Dictionary of National Biography, edited by Leslie Stephen and Sidney Lee; 1885–1900.
glasgow: printed at the university press by robert maclehose and co. ltd.