Econlib

The Library

Other Sites

Front Page arrow Titles (by Subject) arrow CAPUT IX: De Jure Belli. - Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy

Return to Title Page for Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy

CAPUT IX: De Jure Belli. - Francis Hutcheson, Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy [1747]

Edition used:

Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy, edited and with an Introduction by Luigi Turco (Indianapolis: Liberty Fund, 2007).

About Liberty Fund:

Liberty Fund, Inc. is a private, educational foundation established to encourage the study of the ideal of a society of free and responsible individuals.


CAPUT IX

De Jure Belli.

I. Belli, pacis, et foederum jura dicuntur transeuntia, quia exteros ferè spectant. Belli jura praecipua, in superiore libro satis explicavimus, ubi de privatorum bellis agebamus, monstratis eorum causis et terminis. Quae fere omnia conveniunt bellis civitatum, quae libertatis statum inter se conservant, qualem inter homines singulos ipsa natura constituit.

Bellorum publicorum minus solennium perfacilis est cognitio, ex magistratuum jure antea explicato, quo cives reprimunt tumultuantes, eoque civium jure, quod contra eos vicissim qui summo imperio praesunt tueri possunt.{* } “Bellum eorum jussu quibus summa est potestas utrinque susceptum,” dicitur solenne, sive justum. Neque semper necessarium est ut publicè indicatur aut denuncietur; quod tamen populo cultiore plerumque dignum est, neque sine causa graviori omittendum. Ab eo qui se contra vim defendit illatam, haud necessariò prius bellum indicitur; neque quidem semper ab eo qui vim infert: quoties scil. res subito est gerenda, neque bellum prius indici poterat, nisi omissâ rei bene gerendae occasione commodissima.

Qui viri graves et docti bellum necessario prius indicendum statuerunt, jus Romanorum foeciale temerè secuti sunt. Quum autem per vim decertare praeter naturam sit; viro bono indignum est ut ad id confugiat, nisi causis, ubi primum tuto fieri potest, palam indicatis; ut sciant omnes eum alia ratione jura sua tueri aut persequi non potuisse.

In bellis civilibus, <quae saepe speciosis de causis utrinque suscipiuntur> eodem favore utramque partem prosequi debent vicini omnes, quo illos quos inter bellum solenne geritur: quum in bellis civilibus, ab altera parte non minus justae, ab altera speciosae, {saepe} sint belli causae, quam quae in bellis solennibus: neque qui probabili de causa bella civilia movet, ullo hominum jure se abdicasse censendus <est>.

II. Belli jura vel eos inter quos bellum geritur, vel vicinos neutri parti se adjungentes spectant, “Quae recta ratio monstrat in communem utilitatem necessariò esse observanda,” ea dicuntur juris esse publici et necessarii: “quae vero in morem vetustas gentium approbatione perduxit,” ita tamen ut aliis atque aliis moribus mutari, aut significatione prius factâ confestim tolli possint, ea sunt juris gentium voluntarii.

[Quae belli causae sint justae, antea docuimus* ] [Belli causas antea diximus.] Hoc solum de civitatibus monendum, quod quemadmodum inter cives, damni infecti datur actio, nimiaeque paucorum opes, quamvis eas sine injuria congerere velint, legibus tamen agrariis prohibentur: sic{, si de periculo imminente, ratione leniori caveri nequeat,} justa aliquando erit belli causa, nimia vicinae civitatis potentia, indies magis magisque gliscens; praecipue ubi animum ostendunt cives laudis bellicae nimis avidum, atque a pacis artibus alienum: ita ut vicinis vitam tutò degere non liceat, nisi ipsi pariter, mitioribus omissis artibus, ad studia bellica se totos convertant: <praesertim ubi ab ista civitate, haud aliter vicinis ut non laedantur satis caveri potest.> hoc tamen inter jura rariora censendum.

In bellis publicis iidem sunt petendi sines et justa initia, sive termini a quo, et ad quem, quae in bellis privatis. Belli gerendi rationes sunt aut vis aperta, aut istiusmodi fallendi artes,{* } quae nullam de sententiis nostris communicandis pacti vim continent. Vis autem in sola acie, aut contra repugnantes, licita est et probanda; quamvis pro more illo, qui ubique gentium invaluit, inhumanissimo, omnia in quoslibet ex hostili populo, externâ juris specie, impune fieri possint. Est hoc quoque receptum, hostem fictis fallere narrationibus, aut sermone quovis, si pacti forma penitus absit. Quum vero pactis solis pax reduci possit, aut, manente bello, averti saevitia ab omni abhorrens humanitate; neque hostem foederis aut pacti specie decipere receptum est, neque umbrâ quidem justitiae fieri potest.

III. Sunt et quaedam alia, pacto tacito aut consuetudine, introducta, quorum obligatio tolli potest, si modo illi quorum interest tempestive praemoneantur: ne scil. quisquam venenis in bello utatur; aut sicarios, ad reges ducesve hostiles clam necandos, ex ipsorum civibus aut militibus conducat. Ut sacri sanctique inter hostes sint nuncii quivis aut legati, juris est naturalis et necessarii; quum illorum tantum interventu, sine partis alterutrius internecione, pax bello mutari, aut belli gerendi rationes humaniores iniri possint. Jure tantum voluntario receptum est, ut etiam privatis rogantibus, modo sint inermes, iter per hostium fines facere, aut in hostium agris aut urbibus aliquamdiu commorari liceat.

IV. Quo jure res civium ab hoste capiuntur paucis expediendum.

1. Tenentur gentes pace utentes, cives suos omnes, a latrociniis, aut injuriis quibuslibet, vicinis inferendis, coërcere: aut si quem vicinae gentis civem laeserint, eos cogere, ut damnum abs se datum reparent. De civibus loquimur, qui non praedonum more vitam exuere civilem.

2. Rebus repetitis neque redditis, civitas laesa jure bellum movet; res suas, aut civium suorum, apud hostem detentas, jure occupat: cujus si non sit copia, damni pensationem [compensationem] ab iis qui damnum dederant, vel ab ipsa exigit civitate, quae eos defendendo, iisve receptum praebendo, in se crimen derivavit. Eadem omnia apertiora, si publico consilio injuria fuit illata.

3. Ubi civitatis iniquae bona publica occupandi deest copia; civium hostilium bona privata, civitas laesa jure occupabit, donec omne damnum ab injuria ortum sit pensatum [compensatum]. Quum enim in civium omnium utilitatem civitas fuerat constituta, civilisque imperantibus tributa potestas; tenentur cives ea praestare damna, quae ex eo orta sunt praesidio, quod utilitatis suae causâ sibi adsciverant: atqui civitatum rectores, ex eo quod praedones protexerint, eos ad injurias hasce inferendas incitarunt, easque defenderunt.

4. Qui verò <innocui> cives hostiles damna haec, insontes, ex causa publica perferunt, jure a suis imperatoribus hoc exigunt, ut publicè haec ipsis praestentur, aut ex eorum bonis qui sua culpâ damnis causas praebuerunt. Aequius quidem foret et facilius, si civium hostilium bona capta, pignoris in modum detinerentur, donec laesae civitati aliunde fieret compensatio; eâque publicè factâ, tum demum sua privatis restituerentur. Mos tamen invaluit diversus. Captae res mobiles dominos omnino mutasse censentur, ubi primum in hostium delatae praesidia, vel ei qui eas ceperat, vel civitati fuerint adjudicatae; ita ut postea receptae, a priore domino postliminii jure vindicari nequeant: neque ulli in posterum vindiciarum liti pateant, postquam, specioso quovis titulo acquisitae, intra civitatis non hostilis fines pervenerunt.

V. Quae civitates medias, neutri bellantium palam faventes, spectant jura, breviter attingemus. 1. Vicina quaevis civitas, nullo de auxiliis alterutri praebendis foedere devincta, vicinorum bellis neque invita implicari, neque ex iis damna pati debet.

2. Si foedere de auxiliis mittendis utrique adstringatur media civitas; vel neutri mittenda auxilia; vel si malit, illi cujus causa sibi justa videtur; et tum demum bello se immiscebit. Istiusmodi enim foedera tunc modò obligant, quum bello subest causa justa; neque paciscentium quemquam ad bellum iis, quibus priore foedere publico devincti erant, inferendum adstringunt.

3. Res mobiles ab utravis parte captas et abjudicatas, jure emit, aut, {alio} quovis titulo legitimo, sibi comparat civitas media; neque eas domini priores jure vindicabunt. Ad mediam civitatem ejusve cives non attinet judicare, quo jure res captae fuerant. Saepenumero ne vel norunt quod istae res venales praedae pars fuerant.

4. Rerum immobilium alia longè ratio. Eas civitati sibi non inimicae fuisse ereptas, mediam civitatem latere nequit: sua autem emptione domini prioris jus, ad eas per vim recipiendas, praecluderetur. Quae quidem urbi cuivis, castello, aut praedio, debebantur a vicinis servitutes reales, aut pensiones annuae, illae novo possessori postulanti jure praestantur: idque denegare tacitum in se haberet contra causam ejus judicium: quaeque hujusmodi novo possessori praestita fuerant, ea antiquus dominus, rebus suis immobilibus receptis, repetere nequit. Nullo tamen jure novus possessor, nisi bello finito, ipsas servitutes in perpetuum abolere, aut sortem debitam remittere potest, ita ut domini prioris, rebus suis receptis, jus tollatur.

5. Quicquid eorum, qui bellum gerunt, uni, a civitate media concessum fuerit, idem alteri concedendum; sive uni concesserit, ut milites ex suis civibus conscribat; sive copias suas militares eidem conducendas praebuerit; sive armis militaribus aut commeatibus supportatis adjuverit; ea omnia alteri etiam facienda. Arma quidem hostium alterutri vendere, aut commeatum etiam, in urbem aliquam aut regionem armis obsessam, invehere, civitatibus mediis negatur, nisi bello se immiscere velint.

6. Civitas media neutiquam prohibenda, ne, cum earum utrâque quae bellum inter se gerunt, commercia exerceat, nisi forte in armis aut apparatu bellico invehendo. Utrique naves onerarias locare, et, ex earum mercibus vehendis, justum sibi lucrum captare potest. Quod cum sit, hostium merces, non vero ipsae civitatis mediae naves, jure capi possunt et publicari. Civitas etiam media eorum naves, inter quos bellum geritur, ad merces suas vehendas conducere potest: quae naves si ab hoste capiantur, jure publicantur; non vero mediae civitatis merces. Neque pignorisjus quodvis aut hypothecae, in res captas olim constitutum, amittit civitas media.

7. Merito item receptum, ut neutri, intra mediae civitatis sines, hostibus suis vim inferre liceat, homines ipsos eorumve naves aut merces capiendo aut perdendo. Porrigi autem censentur civitatis cujusque fines, non solum ad portus, sed etiam ad maris sinus intra agros ejus recedentes, et littora, partesque maris propinquiores, unde aut ipsi ab hostibus, aut hostes ab ipsis, tormentis bellicis laedi possint. Si enim bellantibus intra mediae civitatis fines sibi invicem vim inferre liceret; bellum alienum in civitatem mediam, non sine plurimis incommodis et periculis, transportaretur: omniaque interea cum bellantium utroque commercia penitus tollerentur.

8. Quod ad perfugas attinet: bellantium neutri permittitur, ut, intra mediae civitatis fines, imperium aut jurisdictionem cum vi conjunctam in cives proprios exerceat, nisi potestate prius a media civitate impetrata. Homines {quidèm} atrociorum scelerum rei, minimè in media civitate protegendi; sed capti, suis ad supplicium sunt tradendi. Qui vero milites ab utrovis ad mediam confugerunt civitatem, aut qui religionis ergô, aut ob simultates civiles, aut quaecunque speciosis de causis ab aliqua reipub. factione incoepta fuerant, patriâ sunt profugi; de iis invaluit mos, idemque humanissimus, ut tutum in omni civitate vicina receptum habeant et protegantur; dummodo nihil hostile contra suae civitatis rectores illic moliantur.

[* ]Ibid.

[* ]Lib. II.c.xv.6.

[* ]Lib. II.c.x.2, 3.