Econlib

The Library

Other Sites

Front Page arrow Titles (by Subject) arrow CAPUT VII: De summi Imperii Jure, ejusque acquirendi rationibus. - Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy

Return to Title Page for Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy

CAPUT VII: De summi Imperii Jure, ejusque acquirendi rationibus. - Francis Hutcheson, Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy [1747]

Edition used:

Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy, edited and with an Introduction by Luigi Turco (Indianapolis: Liberty Fund, 2007).

About Liberty Fund:

Liberty Fund, Inc. is a private, educational foundation established to encourage the study of the ideal of a society of free and responsible individuals.


CAPUT VII

De summi Imperii Jure, ejusque acquirendi rationibus.

I. [Rerumpub. Rectoribus] [Qui summo cum imperio sunt] ea est potestas, ea jura, quae primaria populi tribuerunt decreta. In omnibus quidem civitatibus, eadem alicubi, saltem apud populum universum, sita est potestas. Quae tamen vel regi, vel concilio, vel utrique committitur <potestas>, in diversis civitatibus [longissimè diversa] [diversissima] est. In quibusdam enim, quaedam populi jura, ab omni imperantium potestate eximuntur: in aliis, omnia eorum prudentiae et fidei permittuntur. Quum tamen solus imperii constituendi finis, quod omnes agnoscunt, sit populi salus et foelicitas; quaecunque [eidem accommodata non est] [hinc aberrat] potestas, ea est injusta; quam populus, qui temere eam donaverat, repetere aut abrogare poterit, quum idipsius exegerit salus. Neque quicquam fingi potest perfidum magis aut fastuosum, quam ut [si] hi, quibus in populi salutem et utilitatem commissa erat potestas, eam, licet populo pestiferam, sui causa per vim retinere conentur.

Optandum quidem foret, ut potestas olim permissa, amicis potius disceptationibus, quam vi repetatur: neque ubi vel mediocriter communi consultum est saluti et prosperitati, ad vim et bella civilia, leviori aliqua de causa, decurrendum. Verum ubi haud satis de populi libertate et salute cautum esse constat, pluraque mala, ex ipsa imperii formâ fore nascitura, eaque diuturniora, quam ex rerum commutatione violenta; tum demum et per extrema omnia {res novare}, imperiique formam modumque immutare licitum erit et honestum.

Quae de proprio rectorum civilium, praecipuè regum, jure divino, et sanctitate quadam inviolabili jactantur, mera sunt adulantium somnia. Divinum est jus omne quod Dei et naturae lege sancitur. Divina sunt populi pariter ac imperantium jura. Immo, quandoquidem haec in illorum tutelam sunt constituta, illa his sunt et graviora et sanctiora. Imperantis quidem jus, singulorum seorsim jure quovis gravius est; universorum verò neutiquam. Plurima civis privatus perferre patique debet iniqua, potius quam contra regem caetera aequum et reipub. utilem, quicquam hostile moliretur; si modo sibi soli periculum immineat. Verum ubi communia omnium jura a rege pessundantur; quaeque uni intentantur, aliis omnibus mox metuenda erunt; tum vero manifesta regis perfidia, omneque imperii jus amissum.

II. Populo jura sua contra rectores quoscunque per vim defendere licet. Si quidem ii quorum imperium est legibus circumscriptum, ea invadant jura, quae populus in imperio deferendo sibi retinuit et reservavit; non dubium est quin populo, [juris sui tuendi causa, ad vim procurrere] [iura sua per vim defendere] liceat. Quin et ad rectores, quorum imperium absolutum est nullisque legibus circumscriptum, coërcendos, vis recte adhibetur; ubi civili animo exuto dominatum occupare conantur, in suam libidinem aut utilitatem, communi spretâ, omnia convertentes; vel ubi animum in cives hostilem produnt; aut ita nequiter rempub. administrant, ut ne vel sanctissima populi jura, quaeque ad vitam tolerabilem sunt necessaria, tuta maneant. Neque qui hoc populo tribuit, dabit quoque eum regibus esse superiorem: servis enim vel in deterrima conditione degentibus jus est, ut contra dominorum injurias atrociores se per vim defendant.

Si hìc moveatur quaestio, cujus hac in causa sit judicium, numnam qui summo imperio praesunt <et> rempub. male administrârint, suâque perfidia jus omne amiserint? Si non populi, quod ipsius causa agatur; ob eandem causam, neque imperantis erit judicium. Ad aequos igitur decurrendum esset arbitros, vel nostrates, vel externos, si res sineret: sin minus, populi certe potius erit judicium, a quo magistratibus olim mandatum erat imperium, cujusque negotia geruntur, cujus etiam gratiâ potestas omnis fuit constituta. De re fere quavis humanum est errare{: neque errorum immunes sunt ipsi rectores}. Saepe de jure publico, saepe de privato sui defendendi jure erratum est; nontamen ideo tollenda sunt haec hominum jura, sive privata sive publica.

His quidem in rebus gravissimis, cuncta cautissimé pensitanda; neque ob leviores imperantium injurias aut errores, quales in homines haud improbos aliquando cadere possunt, in bella civilia, omnium saepe saevissima, cives sunt conjiciendi. Ubi vero alia ratione populus salvus esse nequit; et perfidis dolosisque facinoribus, imperii jus omne amiserunt imperantes; jure per vim regno exui possunt, aliis in eorum locum suffectis, aut nova imperii formâ constitutâ.

Neque motibus civilibus bellisve fovendis apta est haec, de sancto populi jure se contra tyrannos defendendi, doctrina. Immo contrariis feré dogmatis haec mala praecipue imputanda. Nimia fere semper fuit populi patientia, et inepta imperantium veneratio; quae tot civitatum monstra, aut potius miseros et abjectos servorum greges, sub dominis saevissimis et nequissimis, jura omnia divina et humana impudenter miscentibus, per terrarum orbem pepererunt.1

III. Tyranno exturbato, aut rege qui ad munus electus fuit extincto, ubi nihil de successione est praestitutum, aut denique stirpe regia extincta in regnis haereditariis, nascitur interregnum. His in casibus, quamvis nihil legibus publicis sit cautum, haud quidem tollitur populi conjunctio civilis: primo enim, quod diximus, pacto obligantur omnes, ut communi consilio communi prospiciant saluti. Existet aliquamdiu democratia quaedam, ubi plurium aut praestantiorum, qui reipub. negotia gerere solebant, suffragiis erit statuendum, qualis in posterum futura sit reipub. forma, quibusque deinceps permittendum imperium. Neque paucioribus, caeteris invitis, civilis vinculi licet esse immunibus; nisi pars major planè iniquas et pestiferas reipub. administrandae rationes ineant.

IV. Principibus quorum probitas fidesque satis est spectata, debetur pietas omnis et observantia; iique cum summo civium periculo, sive contra caecos tumultus, sive aperta bella, sunt defendendi; neque culpis eorum aut vitiis levioribus, qualia aliquando in viros minime malos cadere possunt, cives ab ea obligatione exsolvuntur. Si vero hoc incidat ut devincantur et a dignitate deturbentur, vel ab imperii competitoribus, vel hostibus externis, ita utnulla spes sit reliqua, eos jus suum antiquum recuperare posse; principum est regumve de jure suo ultro cedere: immo id omne pro extincto est habendum; quum omnis inter imperantes et populum obligatio sit mutua, mutuisque officiis conservanda: quae quum ab altera parte praestari nequeunt, nulla alteri sunt praestanda. Omnibus igitur prius tentatis, populus jure se victori submittet, quum suae saluti aliter consulere nequeat. Mirae quidem foret arrogantiae, si quis suae dignitatis aut utilitatis causa, totam civitatem et populum pessundatum velit et laniatum.

V. Quemadmodum naturalis libertas est jus pro sua cujusque voluntate agendi, intra legum naturalium limites, (quae nulla foret si nullae essent leges, hanc libertatem caeteraque jura cuique munientes;) sic dicimus populum esse liberum, quum non ad alterius praescriptum, sed [suo arbitratu] [ad suum arbitrium] intra legum civilium sines, cuique [manet] [permissa est] agendi facultas. Non igitur leges libertati repugnant, sed acerba aut morosa hominum imperia. Liber Romanis dicebatur populus, ubi concilio populari imperii summa erat permissa, et parendi imperandique vices obtinebantur.

VI. Vix alia ratione quam populi decreto voluntario, potestatem civilem jure constitui posse, satis jam disputatum [dictum]; neque imperatores aliam habere sanctitatem aut majestatem, quam quae hinc oritur, quod hominum multitudo jura, quisque sua, uni homini aut concilio permiserat administranda. Ex quadam libertatis naturalis parte, a singulis ad imperantem translata, aut ex singulorum dominiis eidem aliquatenus subjectis, nascitur legum condendarum potestas. In libertate, quisque vitae necisque jus hactenus in se habebat, ut officia honesta quantocunque cum periculo suscipere liceret; quumque communis hoc postulat utilitas, aliis se dirigendum in his officiis obeundis permittere{: unde imperii militaris jus}. In libertate etiam, inter hominum jura erat, ut eum qui ipsis injuriam intentaverat aut fecerat, summis coércerent suppliciis; communique innocuorum saluti, si ita facto opus esset, ejusdem caede prospicerent. Hinc oritur jus omne poenas delictis aequas irrogandi, sive jurisdictio quae criminalis dicitur. Neque ad potestatem aliquam a Deo proximè derivatam, ad haec aut alia majestatis jura explicanda, decurrendum.

VII. Neque una reipub. forma prae caeteris, alia de causa, divina est habenda, quam quod per eam optimè communi consulatur prosperitati; quod in monarchiis infinitis et haereditariis minime contingit. Quid? quod nulla lege divina, naturali aut positiva, monstratur succedendi, ratio; num scil. satis sit successio quaevis haereditaria, eaque vel agnationis, vel cognationis jure; an contra exigatur linealis. De re familiari ad cognatos transmittenda, non leves sunt juris naturalis obscuritates; licet, re generaliter spectata, manifestum sit, bona in familiae aut gentis utilitatem acquisita, sanguinis sequi debere conjunctionem. Quod vero ad imperia attinet, (non in unius familiae dignitatem, sed in populi universi utilitatem destinata,) nulla subest causa, cur in iis deferendis spectetur sanguinis conjunctio; multo minus cur linealis admittatur successio qualiscunque.{* } Ex legibus humanis aut populi scitis, saepe temerariis et incautis, haec omnia nascuntur.

VIII. Illud autem jus, vulgo jactatum, quo in populum devictum imperium civile sibi arrogat victor, non meliore plerumque innititur fundamento, quam quod {sibi} [arrogant latrones ac praedones maritimi] [latronibus ac praedonibus maritimis arrogatur]. Nam primo, qui justam bellandi causam non habuit, nihil quicquam ullo jure capit aut detinet. Deinde, fingatur causa vel justissima, certi tamen, ut ante dictum,{* } sunt petendi fines: neque contra hostes quicquam jure aget victor, quod neque ad injuriam avertendam, neque ad damnum reparandum, neque ad injurias in posterum praecavendas, necessarium est aut utile: si quid amplius exegerit, justitiae fines transit. Ad injuriam vero avertendam, aut damnum pensandum, nunquam necessarium est aut utile, ut civitati et populo victo, in provinciam redacto, adimatur libertas publica et majestas. Immo communi plerumque repugnat utilitati, ut civitates opes suas sic augeant, potentiamque adipiscantur vicinis metuendam. Diu plerumque antequam debellatur civitas, victorique subjicitur, depulsa est omnis injuria, damnumque cumulatissime pensatum. Pensationem [pensatur. Compensationem] fere semper sibi prius arripiunt victores, ex rebus hostium mobilibus, quam eorundam penitus devincatur civitas. Hac ratione damnum lubentes praestarent hostes devicti, vel si opus sit, stipendium quotannis penderent (quibus certè omnia damna cumulatissime reparari possunt) potius quam, a missâ patriae civitatis libertate, exteris se subjicerent.

Quod ad cautionem attinet: quibus {rationibus}, ab injuriis a civitate devicta, haud tamen exhausta, in posterum inferendis, satis cautum est, iis multo magis, a civitate {jam} exhausta et tantum non deleta, cautum erit. A civitate autem opibus valente satis cautum est traditis obsidibus, navibusve armatis, vel oppidis in confinio munitis; vel victoris praesidiis in urbes munitas acceptis. Immo saepe sufficit quod earum urbium munimenta diruantur. Neque ulla est civitas devicta, quin omnia haec lubens praestaret, potius quam vicinae civitati provincia fieret.

IX. Si quid poenae nomine, ad omnes ab injuriis deterrendos, sit exigendum, id a solis delinquentibus exigi debet. Populi vero devicti pars longe maxima, nullo crimine obligatur, ideo quod a rectoribus suis ciebantur bella {vel} maxime nefaria. A victis igitur hoc solum jure exigere potest victor, ut rectores suos injustos aut dedant aut defendere desinant, ut de illis poenas factis dignas sumat. At propter ea quae injustè aut inhumaniter in bello fiunt publico, poenas exigere vetat communis utilitas. In civitate semper spes est, magistratus, viribus suis legumque auctoritate sublevatos, poenas de civibus crimine obstrictis sumere posse: At civitatum bella gerentium vires, per socios et foederatos, ita plerumque sunt aequales, ut anceps sit belli fortuna; quibusque causae sunt justissimae, exitus tamen sit incertus. Ab omni igitur in devictos saevitia abstinendum, ne ad hostes exemplum transferatur, qui causam injustam tuentur, quae {tamen} ipsis justa videatur. Neque ideo quod causam suam justam putant victores, legem saevam, contra se forte aut suos postea valituram, sanciant.

Neque credibile est ullam conventionem tacitam inter civitates dissidentes intercessisse, ut ibi imperium foret unde victoria fuerit. Contraria omnia palam testatur qui bellum movet, nisi ubi disertis verbis istiusmodi pactum fuit initum. Ipso bello, se omni ratione, jura sua defensurum aut persecuturum, significat et denunciat: neque populus, quamvis debellatus, qui novis sociis aut opibus adscitis bellum renovaverit, fidem violasse censetur. Quid, quod nemo dixerit, eum cui causa sua videtur justa, tali legi consensisse: atqui sine hujus consensu, alterius partis, {quicquid de ipsius causa senserit,} intervenisse consensum, colligi nequit. Hi denique victorum fautores, solos imperantes consensisse volunt: quo vero jure hi, quorum in tutelam permittitur populus, populi jura omnia, vel absolutè, vel sub conditione, alienare possunt? Finge istud disertis verbis {ab iis} pactum fuisse; ob id ipsum, homines illi perfidi et audaces, omne imperandi jus amiserunt; neque quae ab iis transiguntur civitatem obligare possunt.

X. Quum igitur {illi} scriptores <fere> omnes, qui regna quaedam patrimonialia esse contendunt, quae regis arbitrio alienari, aut dividi possunt, ea ex sola ferè victoria profecta statuant; nullo idcirco jure ea arrogari, satis [docuimus] [ex dictis constat]. Quinetiam, si forte accidat ut populus aliquis, ab saevis hostibus ingruentibus perterritus, populo potentiori se suaque omnia dedat, solum hoc stipulatus, ut contra calamitatem imminentem protegatur; nihilo {tamen} magis ea pactione regnum patrimoniale constituitur.{* } Ne quid enim de metus exceptione dicatur; aut quod pactum istud plane onerosum, sit tamen inaequale; ex ipso pacto {reique natura} patet, quod colligi nequeat, tale quicquam fuisse factum. Quippe, qui se civitati excultae, humanae, imperiumque lene exercenti dedunt, minimé censeri poterunt consensisse, ut {istius arbitratu, quovis modo vexentur aut lacerentur; utque} <et> alteri cuivis vel regi vel populo barbaro subjiciantur; aut saeviore regantur imperio, quam exercebant illi cui se dediderunt. Quinetiam si quid istiusmodi moliatur haec civitas dominans, jure sibi jugum excutient qui longè alia lege se isti subjecerunt. Ad arbitros {enim} provocare licet et deditiis, si quid crudelius ipsis sit impositum, ultra {id,} quod salutis et defensionis pretium, jure exigi poterat.

Neque ex populi devicti pacto aut promisso, quod vis minax extorserat, victorijus imperii nascitur. Eam enim vim esse injustam satis ostendimus.{* } Sin verò a victore, aequa reipub. forma populo devicto constituatur, quae satis ipsius conservat jura, communemque tuetur prosperitatem; ita ut populus, post periculum factum, ei formae se submittere non recuset; ex hoc consensu imperii jus oriri quodque praecesserat vitium purgari poterit.

XI. Quum insuper nullis causis naturalibus libus {et necessario obligantibus}, sed solo populi decreto, innitatur cujusvis ex regia sobole aut gente jus, ut regi defuncto succedat; decreti hujus verba eodem modo sunt interpretanda, quo {istiusmodi verba} in caeteris legibus de successionibus haereditariis: eaque censenda est hac de re fuisse populi voluntas, quae verbis iisdem aliis de rebus declaratur. Ubi igitur, in aliis bonis haereditariis, quisque delicto suo, jus suum, non solum pro se, verum etiam pro liberis et cognatis amittit, idem etiam de imperii jure haereditario est censendum. Immo, rei familiaris dispar [dissimilis] est ratio. Ea familiae alendae et amplificandae gratia acquisita fuit: unde liberi, et saepe cognati, jure postulant ut ex re familiari alantur et amplificentur: durumque est et iniquum, ut unius delictum immerentibus noceat, bonaque, quae naturae lege iis rediissent, intervertat. De imperii jure omnia alia dicenda; quod neutiquam ob regiam stirpem, aut ob aliquid quod ipsi regi, ejusve soboli debebatur; sed ipsius civitatis gratiâ, utque praecaveantur mala ex novorum regum creationibus subinde metuenda, constitutum fuit. Potiore igitur jure in causam commissi cadunt regna haereditaria, quam privatorum haereditates.

Ut igitur populus suo jure perfidum regem de solio deturbat; potiore certè jure praecavere potest, ne quis succedat qui reipub. administrandae est ineptus; qui ea fovet dogmata, quae sanctissima populi jura pessundare eum promovebunt, quum primùm potestatem fuerit adeptus; qui insana quadam superstitione percitus, summae potestatis partes haud leves, ad regem quendam exterum, sub falso pontificis nomine, transferet; aut qui se jure divino munitum credit, quo fretus <omnia> civitatis jura audacissime perrumpet, omnesque imperii sibi permissi limites transiliet; seque officio defuturum existimabit, nisi cives summorum cruciatuum metu cogat, ut dogmata absurdissima credant, vel saltem credere simulent; cultumque Deo praestent quem nefarium putant. Qui regni haeres talia profitetur dogmata, {eave palam ejurare rogatus detrectat,} potiore jure excluditur, quam qui plane fatuus est aut insanus: quum istiusmodi dogmata populo libero magis sint perniciosa, quam ulla regis fatuitas aut insania.

XII. Quae de regibus diximus, de cunctis tenent civitatum rectoribus, atque de populi ipsius in provincias aut colonias imperio. Si qui cives, populi aut magistratuum permissu, e civitate suis sumptibus migrent, novas sibi sedes quaesituri; illi [civitatem liberam, ditionisque omnis externae immunem] [sociam civitatem] sibi jure constituunt. Qui publicis impensis ea mittuntur lege, ut coloniae modo sub civitatis ditione maneant, ad ejusdem potentiam aut opes augendas; haud aequum est ut eorum quam civium caeterorum deterior sit conditio. Jura omnia, illis concessa, sunt religiose conservanda. Si quid durius in colonos patria civitas statuerit, ipsique satis per se sibi prospicere possint; aut si tyrannide oppressa sit civitas, ipsiusve forma in deteriora omnia immutata; hoc sibi jure arrogabunt coloni, ut sui sint in posterum juris, sociae civitatis officia praestare parati. Neque pacta, in quibus contrahendis, de iis quae in istiusmodi negotiis praecipuè spectari solent, erratum est, magnum hominum numerum, civitati beatae constituendae idoneum, ad ea subeunda adstringunt, quae ipsorum prosperitati et saluti adversantur. Neque quicquam graviora in hominum vitam mala invexit, quam vana et insolens, sive regum sive populorum, cupiditas, imperii sui fines porrigendi, aliosque populos in suam ditionem redigendi, dum neque suae neque eorum foelicitati prudenter consulunt. Hinc ingentia et immania exsurrexerunt imperia, vicinis omnibus gravia et pestifera, et brevi, cum misera hominum strage ruitura.

[1. ]In 1742 edn. this paragraph was at the end of art. iv.

[* ]Vid. Lib. II.viii.4.

[* ]Lib. II.xv.5, 8. Lib. III.iii.2.

[* ]Notatur hic Grot. vid. Lib. I.c.iii.12.

[* ]Lib. II.xv.5, 8. Lib. III.iii.2.