Econlib

The Library

Other Sites

Front Page arrow Titles (by Subject) arrow CAPUT V: De Jure Adventitio reali, et Rerum Dominio. - Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy

Return to Title Page for Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy

CAPUT V: De Jure Adventitio reali, et Rerum Dominio. - Francis Hutcheson, Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy [1747]

Edition used:

Philosophiae moralis institutio compendiaria with a Short Introduction to Moral Philosophy, edited and with an Introduction by Luigi Turco (Indianapolis: Liberty Fund, 2007).

About Liberty Fund:

Liberty Fund, Inc. is a private, educational foundation established to encourage the study of the ideal of a society of free and responsible individuals.


CAPUT V

De Jure Adventitio reali, et Rerum Dominio.

I. Adventitia, quae ex hominum instituto aliquo aut facto oriuntur, jura, sunt vel realia, quae dicuntur, vel personalia. Illa “rem aliquam certam et definitam proxime spectant”: haec vero “certum hominem sive personam”: {de his plenius alias}.

Inter jura realia, prima veniant in medium rerum dominia: quorum origo et causae declarandae. Monstrant primò externi hominum sensus et appetitus, certas res in victum et amictum exposcentes; mutorumque animalium sensus similes, et appetitus, (ad quos regendos aut cohibendos, nullam aliam habent facultatem superiorem,) monstrant, res inanimas, animalium causâ, a Deo benigno fuisse fabricatas, ut vita foret ipsis laeta et copiosa: animalium autem terrestrium praecipui sunt homines. Hoc etiam confirmabit ratio, docens, quae gignuntur è terra, citò sua sponte interitura, non in alium usum, divinâ bonitate et sapientia digniorem, destinata esse, quam ut animalium, praecipue vero hominum, utilitati inserviant aut foelicitati.

II. Quamvis autem, homini innata quaedam bonitas, et commiseratio, ad ipsas pertineat beluas, ab omni in eas retrahens saevitia, quam non exigit gravior hominum utilitas, quorum cuique major longe erit cura, et commiseratio: cernent tamen homines, vitam sibi duram omnino et laboriosam futuram, nisi jumentorum laboribus subleventur. Cernent etiam, jumenta omnia, atque animalium mitiora, quorum hominibus praecipuus est usus, sine hominum provida curâ, conservari non posse; hiberna nempe fame, et frigore, aut ferarum vi peritura: neque hominibus, in se conservandis semper occupatis, siquidem nullum a jumentis accederet auxilium, mutis animalibus conservandis aut protegendis vacaturum. Monstrat igitur ipsa ratio, animalia mitiora, praecipue quae laboribus ferendis sunt idonea, hominum fidei et imperio esse permissa, ut hominum solertiâ conservata, curae hujus et custodiae, laboribus suis, persolvant, mercedem: atque hac ratione communitatem quandam, aut societatem, in communem utriusque generis utilitatem, esse constitutam; ubi imperant animalia ratione praedita, et serviunt rationis expertia.

Quae laboribus ferendis inutilia sunt animalia muta, ab iis, alia ratione, hominibus persolvenda est merces defensionis et custodiae, cum haud levi hominum labore conjunctae; quibus nempe silvestres agri sunt in pascua mitigandi, atque ferae et rapaces beluae abigendae. Lacte nempe aut lana, hominibus persolvenda est ea merces, qui, aliâ lege, labores, iis conservandis necessarios, perferre nequirent.

III. Quin et si victûs, pro hominum numero, ita maligna esset copia, ut plurimis fame pereundum foret, nisi mutorum animalium carne vescerentur; monstrabit ratio, illa animalia haud graviore morte perire, inopinatò in hominum cibum mactata, quàm omnibus, ab hominum tutela exclusis, pereundum esset: immò fame, frigore, aut ferarum vi, immaturiùs pleraque perirent et saeviùs. Non igitur iniquè aut crudeliter, at potius prudenter et benigne, agitur, ubi homines hanc leonum, ursorum, luporum, canum aut vulturum praedam, saevius perituram, in suos usus intervertunt.

Videmus insuper mutorum animalium genera debiliora, in fortiorum et sagaciorum cibum a natura esse destinata. Quo eorum usu hominibus negato, et pauciora istorum generum propagarentur et conservarentur; eorumque animalium vita minus foret tuta aut copiosa. Exigit etiam universorum animalium utilitas, ut conservetur et augeatur genus ratione praeditum, nobilioris foelicitatis aut miseriae, et diuturnioris, capax; quamvis generum [animalium] inferiorum imminutionem exigeret {ea} praestantiorum conservatio. Haec omnia satis docent et confirmant jus illud humani generis commune, ad omnem ex rebus inferioribus, etiam animatis, fructum capiendum. Omnis tamen in bruta animalia saevities, hominibus inutilis, est omninò vituperanda.

IV. Dominii vero privati alia est ratio. Dominium primum et integrum [illibatum], “Jus omnem rei usum capiendi, eamque domini arbitratu alienandi,” notat. Insitae sunt cuique solertia quaedam et vires, ad res aliquas occupandas idoneae; atque ad agendum proclives sunt homines. Arctiores animi affectus benigni, una cum philautia, quemque incitant, ad res, sibi et suis necessarias, anquirendas et occupandas: in istiusmodi solertia et industria delectatur gnavus quisque, et strenuus; et in eo sibi plaudit, quod suo labore, amicorum officiorum materiam comparavit. Docet etiam recti honestique sensus, inhumani esse et maligni, alteri, res ejus labore partas aut excultas eripere, cum possit quisque suo se labore sustentare. In promptu est, fructus sponte nascentes ne vel centesimum quemque alere posse: omnium igitur labore et diligentia conservandum est humanum genus. Quod igitur est diligentiae fovendae necessarium, est et humano generi conservando necessarium: citra vero dominium, ex labore in rebus occupandis et excolendis impenso, oriundum, non amplius philautia, aut arctioris caritatis stimuli, homines ad labores perferendos incitabunt; neque quidem ipsa quae latissimè patet benevolentia: quum omnium intersit, ut omnes, pro virili, labores vitae necessarios ferant. Nemo autem impenderet labores, nisi ipsi proprius esset rerum suo labore partarum usus; aliter enim, ignavis et nebulonibus, operum patientes omnes et strenui, praedae essent et ludibrio.

Neque quidem alia ratione jucunda erit hominum vita, aut vigebit omnium diligentia et patientia, quam cuique permisso omni, rerum, quas suo labore paravit et excoluit, usu; et facultate libera, iis quos habet carissimos, de eo quod ipsi superest, gratificandi. Hinc et jucundi fient labores et honesti; vigebunt amicitiae, et mutua bonorum officia; atque suâ inopia, et {ipsi} ignavi, ad labores perferendos cogentur. Neque sperari poterit in vita civili, ea continua magistratuum cura et fides, quae cunctos, ad labores debitos in commune conferendos, adigat, atque res communes, cuique, pro indigentia et meritis, sine gratia aut odio, distribuat. Neque, si ita se res haberet, in imperantium fide et prudentiâ ea esse posset civium fiducia, quae aeque jucundos redderet labores, ac si cuique, [suo arbitratu,] [pro suo judicio] res suo labore partas, suis impertire permittatur.