Econlib

The Library

Other Sites

Front Page arrow Titles (by Subject) arrow P. VERGILI MARONIS GEORGICON LIBER TERTIUS. - The Georgics

Return to Title Page for The Georgics

Search this Title:

Also in the Library:

Subject Area: Literature

P. VERGILI MARONIS GEORGICON LIBER TERTIUS. - Virgil, The Georgics [1912]

Edition used:

The Georgics of Virgil, by Arthur S. Way (London: Macmillan and Co., 1912).

About Liberty Fund:

Liberty Fund, Inc. is a private, educational foundation established to encourage the study of the ideal of a society of free and responsible individuals.


P. VERGILI MARONIS GEORGICON

LIBER TERTIUS.

  • Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus
  • Pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
  • Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
  • Omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum,
  • Aut inlaudati nescit Busiridis aras?5
  • Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos,
  • Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
  • Acer equis? temptanda via est, qua me quoque possim
  • Tollere humo victorque virum volitare per ora.
  • Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,10
  • Aonio rediens deducam vertice Musas;
  • Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,
  • Et viridi in campo templum de marmore ponam
  • Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
  • Mincius, et tenera praetexit harundine ripas.15
  • In medio mihi Caesar erit templumque tenebit.
  • Illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
  • Centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
  • Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi,
  • Cursibus et crudo decernet Graecia caestu.20
  • Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae
  • Dona feram. Iam nunc sollemnes ducere pompas
  • Ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos;
  • Vel scaena ut versis discedat frontibus, utque
  • Purpurea intexti tollant aulaea Britanni.25
  • In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto
  • Gangaridum faciam victorisque arma Quirini,
  • Atque hic undantem bello magnumque fluentem
  • Nilum, ac navali surgentes aere columnas.
  • Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten30
  • Fidentemque fuga Parthum versisque sagittis,
  • Et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea
  • Bisque triumphatas utroque ab litore gentes.
  • Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,
  • Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis35
  • Nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
  • Invidia infelix Furias amnemque severum
  • Cocyti metuet, tortosque Ixionis angues
  • Immanemque rotam, et non exsuperabile saxum.
  • Interea Dryadum silvas saltusque sequamur40
  • Intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.
  • Te sine nil altum mens incohat; en age segnes
  • Rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron
  • Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum,
  • Et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.45
  • Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas
  • Caesaris, et nomen fama tot ferre per annos,
  • Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
  • Seu quis, Olympiacae miratus praemia palmae,
  • Pascit equos, seu quis fortes ad aratra iuvencos,50
  • Corpora praecipue matrum legat. Optima torvae
  • Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
  • Et crurum tenus a mento palearia pendent;
  • Tum longo nullus lateri modus; omnia magna,
  • Pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.55
  • Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
  • Aut iuga detractans interdumque aspera cornu,
  • Et faciem tauro propior, quaeque ardua tota,
  • Et gradiens ima verrit vestigia cauda.
  • Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos60
  • Desinit ante decem, post quattuor incipit annos:
  • Cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.
  • Interea, superat gregibus dum laeta iuventas,
  • Solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,
  • Atque aliam ex alia generando suffice prolem.65
  • Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
  • Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
  • Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
  • Semper erunt, quarum mutari corpora malis:
  • Semper enim refice ac, ne post amissa requiras,70
  • Anteveni, et subolem armento sortire quotannis.
  • Nec non et pecori est idem delectus equino.
  • Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
  • Praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
  • Continuo pecoris generosi pullus in arvis75
  • Altius ingreditur et mollia crura reponit;
  • Primus et ire viam et fluvios temptare minantes
  • Audet, et ignoto sese committere ponti,
  • Nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix
  • Argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,80
  • Luxuriatque toris animosum pectus. Honesti
  • Spadices glaucique, color deterrimus albis
  • Et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere,
  • Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,
  • Collectumque fremens volvit sub naribus ignem.85
  • Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;
  • At duplex agitur per lumbos spina, cavatque
  • Tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
  • Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
  • Cyllarus et, quorum Graii meminere poetae,90
  • Martis equi biiuges et magni currus Achilli.
  • Talis et ipse iubam cervice effudit equina
  • Coniugis adventu pernix Saturnus, et altum
  • Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.
  • Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis95
  • Deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectae.
  • Frigidus in Venerem senior, frustraque laborem
  • Ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,
  • Ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,
  • Incassum furit. Ergo animos aevumque notabis100
  • Praecipue; hinc alias artes, prolemque parentum,
  • Et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
  • Nonne vides, cum praecipiti certamine campum
  • Corripuere, ruuntque effusi carcere currus,
  • Cum spes arrectae iuvenum, exultantiaque haurit105
  • Corda pavor pulsans? illi instant verbere torto
  • Et proni dant lora, volat vi fervidus axis;
  • Iamque humiles, iamque elati sublime videntur
  • Aëra per vacuum ferri atque adsurgere in auras;
  • Nec mora nec requies; at fulvae nimbus arenae110
  • Tollitur, humescunt spumis flatuque sequentum:
  • Tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
  • Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
  • Iungere equos, rapidusque rotis insistere victor.
  • Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere115
  • Impositi dorso, atque equitem docuere sub armis
  • Insultare solo et gressus glomerare superbos.
  • Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri
  • Exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,
  • Quamvis saepe fuga versos ille egerit hostes,120
  • Et patriam Epirum referat fortesque Mycenas,
  • Neptunique ipsa deducat origine gentem.
  • His animadversis instant sub tempus, et omnes
  • Impendunt curas denso distendere pingui,
  • Quem legere ducem et pecori dixere maritum;125
  • Florentesque secant herbas fluviosque ministrant
  • Farraque, ne blando nequeat superesse labori,
  • Invalidique patrum referant ieiunia nati.
  • Ipsa autem macie tenuant armenta volentes,
  • Atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas130
  • Sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.
  • Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,
  • Cum graviter tunsis gemit area frugibus, et cum
  • Surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.
  • Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus135
  • Sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes,
  • Sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.
  • Rursus cura patrum cadere et succedere matrum
  • Incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant,
  • Non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris,140
  • Non saltu superare viam sit passus et acri
  • Carpere prata fuga fluviosque innare rapaces.
  • Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum
  • Flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa,
  • Speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.145
  • Est lucos Silari circa ilicibusque virentem
  • Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
  • Romanum est, oestrum Graii vertere vocantes,
  • Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
  • Diffugiunt armenta; furit mugitibus aether150
  • Concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.
  • Hoc quondam monstro horribiles exercuit iras
  • Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae.
  • Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat,
  • Arcebis gravido pecori, armentaque pasces155
  • Sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
  • Post partum cura in vitulos traducitur omnis;
  • Continuoque notas et nomina gentis inurunt,
  • Et quos aut pecori malint submittere habendo,
  • Aut aris servare sacros, aut scindere terram160
  • Et campum horrentem fractis invertere glaebis.
  • Cetera pascuntur virides armenta per herbas.
  • Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem,
  • Iam vitulos hortare, viamque insiste domandi,
  • Dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.165
  • Ac primum laxos tenui de vimine circlos
  • Cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla
  • Servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos
  • Iunge pares, et coge gradum conferre iuvencos;
  • Atque illis iam saepe rotae ducantur inanes170
  • Per terram, et summo vestigia pulvere signent;
  • Post valido nitens sub pondere faginus axis
  • Instrepat, et iunctos temo trahat aereus orbes.
  • Interea pubi indomitae non gramina tantum
  • Nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem,175
  • Sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae
  • More patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,
  • Sed tota in dulces consument ubera natos.
  • Sin ad bella magis studium turmasque feroces,
  • Aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae,180
  • Et Iovis in luco currus agitare volantes,
  • Primus equi labor est, animos atque arma videre
  • Bellantum, lituosque pati, tractuque gementem
  • Ferre rotam, et stabulo frenos audire sonantes;
  • Tum magis atque magis blandis gaudere magistri185
  • Laudibus et plausae sonitum cervicis amare.
  • Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris
  • Audeat, inque vicem det mollibus ora capistris
  • Invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.
  • At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas,190
  • Carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare
  • Compositis, sinuetque alterna volumina crurum,
  • Sitque laboranti similis; tum cursibus auras,
  • Tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis
  • Aequora vix summa vestigia ponat arena;195
  • Qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris
  • Incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt
  • Nubila: tum segetes altae campique natantes
  • Lenibus horrescunt flabris, summaeque sonorem
  • Dant silvae, longique urguent ad litora fluctus;200
  • Ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens.
  • Hinc vel ad Elei metas et maxima campi
  • Sudabit spatia, et spumas aget ore cruentas,
  • Belgica vel molli melius feret esseda collo.
  • Tum demum crassa magnum farragine corpus205
  • Crescere iam domitis sinito: namque ante domandum
  • Ingentes tollent animos, prensique negabunt
  • Verbera lenta pati et duris parere lupatis.
  • Sed non ulla magis vires industria firmat,
  • Quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,210
  • Sive boum sive est cui gratior usus equorum.
  • Atque ideo tauros procul atque in sola relegant
  • Pascua post montem oppositum et trans flumina lata,
  • Aut intus clausos satura ad praesepia servant.
  • Carpit enim vires paulatim uritque videndo215
  • Femina, nec nemorum patitur meminisse nec herbae—
  • Dulcibus illa quidem inlecebris,—et saepe superbos
  • Cornibus inter se subigit decernere amantes.
  • Pascitur in magna Sila formosa iuvenca:
  • Illi alternantes multa vi proelia miscent220
  • Volneribus crebris; lavit ater corpora sanguis,
  • Versaque in obnixos urguentur cornua vasto
  • Cum gemitu; reboant silvaeque et longus Olympus.
  • Nec mos bellantes una stabulare, sed alter
  • Victus abit, longeque ignotis exsulat oris,225
  • Multa gemens ignominiam plagasque superbi
  • Victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
  • Et stabula aspectans regnis excessit avitis.
  • Ergo omni cura vires exercet, et inter
  • Dura iacet pernox instrato saxa cubili,230
  • Frondibus hirsutis et carice pastus acuta,
  • Et temptat sese, atque irasci in cornua discit
  • Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
  • Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena.
  • Post, ubi collectum robur viresque refectae,235
  • Signa movet, praecepsque oblitum fertur in hostem;
  • Fluctus uti, medio coepit cum albescere ponto,
  • Longius ex altoque sinum trahit, utque volutus
  • Ad terras immane sonat per saxa, neque ipso
  • Monte minor procumbit, at ima exaestuat unda240
  • Vorticibus nigramque alte subiectat arenam.
  • Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,
  • Et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,
  • In furias ignemque ruunt: amor omnibus idem.
  • Tempore non alio catulorum oblita leaena245
  • Saevior erravit campis, nec funera volgo
  • Tam multa informes ursi stragemque dedere
  • Per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;
  • Heu male tum Libyae solis erratur in agris.
  • Nonne vides, ut tota tremor, pertemptet equorum250
  • Corpora, si tantum notas odor attulit auras?
  • Ac neque eos iam frena virum, neque verbera saeva,
  • Non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant
  • Flumina correptosque unda torquentia montes.
  • Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus,255
  • Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas,
  • Atque hinc atque illinc humeros ad volnera durat.
  • Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
  • Durus amor? nempe abruptis turbata procellis
  • Nocte natat caeca serus freta; quem super ingens260
  • Porta tonat caeli, et scopulis inlisa reclamant
  • Aequora; nec miseri possunt revocare parentes,
  • Nec moritura super crudeli funere virgo.
  • Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum
  • Atque canum? quid, quae inbelles dant proelia cervi?265
  • Scilicet ante omnes furor est insignis equarum;
  • Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
  • Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
  • Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
  • Ascanium; superant montes et flumina tranant.270
  • Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,—
  • Vere magis, quia vere calor redit ossibus—illae
  • Ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
  • Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis
  • Coniugiis vento gravidae—mirabile dictu—275
  • Saxa per et scopulos et depressas convalles
  • Diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
  • In Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
  • Nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
  • Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt280
  • Pastores, lentum destillat ab inguine virus,
  • Hippomanes, quod saepe malae legere novercae,
  • Miscueruntque herbas et non innoxia verba.
  • Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,
  • Singula dum capti circumvectamur amore.285
  • Hoc satis armentis: superat pars altera curae,
  • Lanigeros agitare greges hirtasque capellas.
  • Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.
  • Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum
  • Quam sit, et anguistis hunc addere rebus honorem;290
  • Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
  • Raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum
  • Castaliam molli devertitur orbita clivo.
  • Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum.
  • Incipiens stabulis edico in mollibus herbam295
  • Carpere oves, dum mox frondosa reducitur aestas,
  • Et multa duram stipula felicumque maniplis
  • Sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
  • Molle pecus, scabiemque ferat turpesque podagras.
  • Post hinc digressus iubeo frondentia capris300
  • Arbuta sufficere et fluvios praebere recentes,
  • Et stabula a ventis hiberno opponere soli
  • Ad medium conversa diem, cum frigidus olim
  • Iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
  • Hae quoque non cura nobis leviore tuendae,305
  • Nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
  • Vellera mutentur Tyrios incocta rubores:
  • Densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;
  • Quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
  • Laeta magis pressis manabunt flumina mammis.310
  • Nec minus interea barbas incanaque menta
  • Cinyphii tondent hirci saetasque comantes
  • Usum in castrorum et miseris velamina nautis.
  • Pascuntur vero silvas et summa Lycaei
  • Horrentesque rubos et amantes ardua dumos:315
  • Atque ipsae memores redeunt in tecta, suosque
  • Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
  • Ergo omni studio glaciem ventosque nivales,
  • Quo minor est illis curae mortalis egestas,
  • Avertes, victumque feres et virgea laetus320
  • Pabula, nec tota claudes faenilia bruma.
  • At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas
  • In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
  • Luciferi primo cum sidere frigida rura
  • Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,325
  • Et ros in tenera pecori gratissimus herba.
  • Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora
  • Et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
  • Ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo
  • Currentem ilignis potare canalibus undam;330
  • Aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
  • Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
  • Ingentes tendat ramos, aut sicubi nigrum
  • Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
  • Tum tenues dare rursus aquas et pascere rursus335
  • Solis ad occasum, cum frigidus aëra vesper
  • Temperat, et saltus reficit iam roscida luna,
  • Litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
  • Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
  • Prosequar et raris habitata mapalia tectis?340
  • Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem
  • Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis
  • Hospitiis: tantum campi iacet. omnia secum
  • Armentarius Afer agit, tectumque laremque
  • Armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;345
  • Non secus ac patriis acer Romanus in armis
  • Iniusto sub fasce viam cum carpit, et hosti
  • Ante expectatum positis stat in agmine castris.
  • At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,
  • Turbidus et torquens flaventes Hister arenas,350
  • Quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
  • Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae
  • Aut herbae campo apparent aut arbore frondes;
  • Sed iacet aggeribus niveis informis et alto
  • Terra gelu late, septemque adsurgit in ulnas.355
  • Semper hiemps, semper spirantes frigora Cauri.
  • Tum Sol pallentes haud umquam discutit umbras,
  • Nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum
  • Praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.
  • Concrescunt subitae currenti in flumine crustae360
  • Undaque iam tergo ferratos sustinet orbes,
  • Puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;
  • Aeraque dissiliunt ultro, vestesque rigescunt
  • Indutae, caeduntque securibus humida vina,
  • Et totae solidam in glaciem vertere lacunae,365
  • Stiriaque inpexis induruit horrida barbis.
  • Interea toto non setius aëre ninguit:
  • Intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis
  • Corpora magna boum, confertoque agmine cervi
  • Torpent mole nova et summis vix cornibus extant.370
  • Hos non immissis canibus, non cassibus ullis
  • Puniceaeve agitant pavidos formidine pennae,
  • Sed frustra oppositum trudentes pectore montem
  • Comminus obtruncant ferro, graviterque rudentes
  • Caedunt, et magno laeti clamore reportant.375
  • Ipsi in defossis specubus secura sub alta
  • Otia agunt terra, congestaque robora totasque
  • Advolvere focis ulmos ignique dedere.
  • Hic noctem ludo ducunt, et pocula laeti
  • Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.380
  • Talis Hyperboreo septem subiecta trioni
  • Gens effrena virum Rhipaeo tunditur Euro,
  • Et pecudum fulvis velatur corpora saetis.
  • Si tibi lanitium curae, primum aspera silva
  • Lappaeque tribolique absint; fuge pabula laeta;385
  • Continuoque greges villis lege mollibus albos.
  • Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,
  • Nigra subest udo tantum cui lingua palato,
  • Reiice, ne maculis infuscet vellera pullis
  • Nascentum, plenoque alium circumspice campo.390
  • Munere sic niveo lanae, si credere dignum est,
  • Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit
  • In nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.
  • At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentes
  • Ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas.395
  • Hinc et amant fluvios magis, et magis ubera tendunt,
  • Et salis occultum referunt in lacte saporem.
  • Multi iam excretos prohibent a matribus haedos,
  • Primaque ferratis praefigunt ora capistris.
  • Quod surgente die mulsere horisque diurnis,400
  • Nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente,
  • Sub lucem; exportans calathis adit oppida pastor,
  • Aut parco sale contingunt hiemique reponunt.
  • Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una
  • Velocis Spartae catulos acremque Molossum405
  • Pasce sero pingui. Numquam custodibus illis
  • Nocturnum stabulis furem incursusque luporum
  • Aut inpacatos a tergo horrebis Hiberos.
  • Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros,
  • Et canibus leporem, canibus venabere dammas;410
  • Saepe volutabris pulsos silvestribus apros
  • Latratu turbabis agens, montesque per altos
  • Ingentem clamore premes ad retia cervum.
  • Disce et odoratam stabulis accendere cedrum,
  • Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.415
  • Saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu
  • Vipera delituit caelumque exterrita fugit,
  • Aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae,
  • Pestis acerba boum, pecorique aspergere virus,
  • Fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor,420
  • Tollentemque minas et sibila colla tumentem
  • Deiice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte,
  • Cum medii nexus extremaeque agmina caudae
  • Solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbes.
  • Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,425
  • Squamea convolvens sublato pectore terga
  • Atque notis longam maculosus grandibus alvum,
  • Qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum
  • Vere madent udo terrae ac pluvialibus austris,
  • Stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram430
  • Improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;
  • Postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt,
  • Exsilit in siccum, et flammantia lumina torquens
  • Saevit agris, asperque siti atque exterritus aestu.
  • Ne mihi tum molles sub divo carpere somnos435
  • Neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
  • Cum positis novus exuviis nitidusque iuventa
  • Volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens
  • Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
  • Morborum quoque te causas et signa docebo.440
  • Turpis oves temptat scabies, ubi frigidus imber
  • Altius ad vivum persedit et horrida cano
  • Bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit
  • Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.
  • Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri445
  • Perfundunt, udisque aries in gurgite villis
  • Mersatur, missusque secundo defluit amni;
  • Aut tonsum tristi contingunt corpus amurca,
  • Et spumas miscent argenti vivaque sulfura
  • Idaeasque pices et pingues unguine ceras450
  • Scillamque elleborosque graves nigrumque bitumen.
  • Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,
  • Quam si quis ferro potuit rescindere summum
  • Ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,
  • Dum medicas adhibere manus ad volnera pastor455
  • Abnegat, et meliora deos sedet omina poscens.
  • Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
  • Cum furit atque artus depascitur arida febris,
  • Profuit incensos aestus avertere et inter
  • Ima ferire pedis salientem sanguine venam,460
  • Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;
  • Cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum
  • Et lac concretum cum sanguine potat equino.
  • Quam procul aut molli succedere saepius umbrae
  • Videris, aut summas carpentem ignavius herbas,465
  • Extremamque sequi, aut medio procumbere campo
  • Pascentem, et serae solam decedere nocti;
  • Continuo culpam ferro compesce, priusquam
  • Dira per incautum serpant contagia volgus.
  • Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo,470
  • Quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi
  • Corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,
  • Spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.
  • Tum sciat, aërias Alpes et Norica si quis
  • Castella in tumulis et Iapydis arva Timavi475
  • Nunc quoque post tanto videat desertaque regna
  • Pastorum et longe saltus lateque vacantes.
  • Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est
  • Tempestas, totoque autumni incanduit aestu,
  • Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,480
  • Corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
  • Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis
  • Omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,
  • Rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se
  • Ossa minutatim morbo conlapsa trahebat.485
  • Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram,
  • Lanea dum nivea circumdatur infula vitta,
  • Inter cunctantes cecidit moribunda ministros.
  • Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos,
  • Inde neque impositis ardent altaria fibris490
  • Nec responsa potest consultus reddere vates,
  • Ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri
  • Summaque ieiuna sanie infuscatur arena.
  • Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis,
  • Et dulces animas plena ad praesepia reddunt;495
  • Hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros
  • Tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.
  • Labitur infelix studiorum atque immemor herbae
  • Victor equus fontesque avertitur et pede terram
  • Crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem500
  • Sudor et ille quidem morituris frigidus, aret
  • Pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
  • Haec ante exitium primis dant signa diebus;
  • Sin in processu coepit crudescere morbus,
  • Tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto505
  • Spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
  • Ilia singultu tendunt, it naribus ater
  • Sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
  • Profuit inserto latices infundere cornu
  • Lenaeos; ea visa salus morientibus una;510
  • Mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
  • Ardebant, ipsique suos iam morte sub aegra—
  • Di meliora piis erroremque hostibus illum!—
  • Discissos nudis laniabant dentibus artus.
  • Ecce autem duro fumans sub vomere taurus515
  • Concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
  • Extremosque ciet gemitus. It tristis arator
  • Maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,
  • Atque opere in medio defixa relinquit aratra.
  • Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt520
  • Prata movere animum, non qui per saxa volutus
  • Purior electro campum petit amnis; at ima
  • Solvuntur latera, atque oculos stupor urguet inertes,
  • Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
  • Quid labor aut benefacta iuvant? quid vomere terras525
  • Invertisse graves? atqui non Massica Bacchi
  • Munera, non illis epulae nocuere repostae:
  • Frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
  • Pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
  • Flumina, nec somnos abrumpit cura salubres.530
  • Tempore non alio dicunt regionibus illis
  • Quaesitas ad sacra boves Iunonis, et uris
  • Imparibus ductos alta ad donaria currus.
  • Ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis
  • Unguibus infodiunt fruges, montesque per altos535
  • Contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
  • Non lupus insidias explorat ovilia circum,
  • Nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
  • Cura domat; timidi dammae cervique fugaces
  • Nunc interque canes et circum tecta vagantur.540
  • Iam maris immensi prolem et genus omne natantum
  • Litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
  • Proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
  • Interit et curvis frustra defensa latebris
  • Vipera, et attoniti squamis adstantibus hydri.545
  • Ipsis est aër avibus non aequus, et illae
  • Praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
  • Praeterea iam nec mutari pabula refert,
  • Quaesitaeque nocent artes; cessere magistri,
  • Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.550
  • Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris
  • Pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
  • Inque dies avidum surgens caput altius effert.
  • Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
  • Arentesque sonant ripae collesque supini.555
  • Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
  • In stabulis turpi dilapsa cadavera tabo,
  • Donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
  • Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam
  • Aut undis abolere potest aut vincere flamma;560
  • Ne tondere quidem morbo inluvieque peresa
  • Vellera nec telas possunt attingere putres;
  • Verum etiam invisos si quis temptarat amictus,
  • Ardentes papulae atque immundus olentia sudor
  • Membra sequebatur, nec longo deinde moranti565
  • Tempore contactos artus sacer ignis edebat.